leges Tragoediae licuit, aut capturam Christi miraculis insignem, aut cruce pendentis supplicium in scenam producere: quin & ipsa inquisitio tum Pontificum tum Pilati ante oculos poni, vtpote intus facta, non debuit. Vt autem ipsius Tragoediae dispositionem breviter indicem, ea circuitu suo id tempus amplectitur, quod ab ea noctis parte, qua Christus post coenam foras egressus est, ad vesperam sequentem, quae erat parasceue, interfuit. Locus est partim in ipsae vrbe Hierosolymorum inter templum & praetorium, partim extra vrbem in itinere ad sepulchrum: quod exemplo non caret, vti nec chorus quem duplicem fecimus. Prior constat ex feminis Iudaeis quae Iesum dominum nostrum non pro eo qui erat agnoscebant, sed vitae sanctimonia & miraculis permotae prophetam esse credebant, aut ex veteribus aliquem ad vitam resuscitatum, aut veteribus non minorem. Posterior est custodia militaris. Mutas quoque personas nonnullas inducere oportuit, ne loquentium numerus legitimum modum excederet. Tales sunt apostoli novem, sacerdotes qui cum Caiapha exierant, consilium Pilati & satellites, seniores populi turbae permixti, mulieres Galilaeae & aliae a