| |
| |
| |
Viro perillustri Petro Iannino, equestris dignitatis, senatus Divionensis principi, Regi Francorum ab interioribus consilijs, eiusdemque Regis ad Ordines Federatae Belgicogermaniae legato.
NOn erat quidem in animo, Vir Amplissime, vlla iuvenilium operum editione famam forte imprudenter hactenus lacessitam denuo periclitari, ac nunc maxime cum eo munere distringar, cuius gravitatem severiores iudices non satis tuto collocatam apud eum existimabunt, qui istorum lusuum nondum serio oblivisci didicerit. Sed mutare institutum cogor, cum video maius mihi famae discrimen subeun- | |
| |
dum esse, si cum tu mihi tot atque tanta beneficia & quidem tam aperte praestitisses, memoriae eorum a me nullum publicum extaret testimonium. Hoc est quod me excutere omnem paupertatem meam iussit, & in ea quaerere munus non pretio tantum sed & mole exiguum, & quod sic etiam testaretur quam longe nostra omnia infra meritorum tuorum magnitudinem iaceant. Et ecce inveni quod offerem, non trepidus & quasi fulgorem legationis tuae respiciens, sed securus & certa fiducia exceptum a te iri ea comitate qua literas & studiosos literarum foves, & quam ad me vsque demisisti. Patere igitur quaeso clarissimum nomen & Gallicis annalibus perpetuo celebrandum huic libello asscribi, vt videant hoc signo | |
[Folio *iijr]
[fol. *iijr]
| |
homines me qui gratus esse non potui, sponte tamen ingratum non fuisse. Verissima Gallorum laus est humanitas, maxime in externos: sed tua illa notos hactenus limites excessit, ideoque non genti communis, sed propria est tibi. Iuvenem, in quo nihil erat laudabile, nisi bonarum artium cupiditas & eminentium virorum admiratio, animatum aspectu & sermone tuo, quod multum fuerat, vltro etiam, cum dignitatis tuae venia id dixero, in amicitiae interioris sinum admisisti. Insuper quae ad me ornandum pertinebant eorum tu occasiones omnes rapuisti, animo non tantum benigno atque propenso, sed prope dixerim, paterno. Quod nisi ista privatim mihi praestitisses, quae sperare improbum fuerat, tamen quam | |
[Folio *iijv]
[fol. *iijv]
| |
mihi cara est patriae salus tam tibi eram publico nomine obligatus. Princeps ille vester fortissimus idem atque optimus, & qui amicitias docet non vtilitatis modo sed ex animorum integritate aestimare, vt qui pro acceptis tanto maiora reddit quanto ipse omnibus maior est, saepe quidem & summis beneficijs ostendit, quam cari sibi essemus Batavi, nunquam tamen evidentius quam cum nostri causa te a latere suo seposuit. Hoc enim tunc visus est dicere: En hic ille est cuius sapientia & fides in nomen Gallicum, regnum hoc quod nunc est florentissimum, non modo ab externis manibus servavit, sed ab intestinis quoque discordijs sanavit, & quae maxime labefactata erant, maiestatem regiam, legum auctoritatem, aerarij vi- | |
[Folio iiijr]
[fol. iiijr]
| |
res ita mecum restituit, vt a prima Francorum origine firmiora nunquam fuerint, & ipsis vulneribus profecisse videantur. Hic est qui si quando magnum hoc corpus aliqua sui parte morbum senserit ad laborantia membra continuo mittitur, cuius adventu luxata in locum redeunt, tumentia fidunt, diducta coalescunt. Huius ego mentem cunctis artibus imbutam & gravissimis laboribus exercitam, huius provida consilia, quibus ad res maximas vti felicissime soleo, vobis Batavi dono periculosissimo hoc vestro tempore, vt ipso suasore aut bellum geratis fortiter aut pacem faciatis prudenter. Istam regis tui bonitatem, istam nostri curam tu quoque, Iannine Amplissime, ad nos attulisti: & sive cum adversarijs colloquia, sive cum vicinis | |
[Folio iiijv]
[fol. iiijv]
| |
federa, sive ordinandus reipublicae status consilium posceret, dixisti sententiam non vt Gallus, sed vt noster: imo hoc ipso noster quia Gallus. Ab omni aetate oppressis iniuria gentibus in vestri regni potentia subsidium fuit. omnes per Europam sui iuris populi libertatem vestris auxilijs acceptam non semel ferunt. hoc sentiunt Veneti, sciunt Helvetij & Rhoeti, meminit Germania. sed propior inter nos coniunctio, qui etsi imperio & locis separamur, totis tamen animis vnum sumus. Vidisti quis esset cum huc primum appulisses ad te videndum concursus, quam non ficti adventum tuum non tibi sed sibi gratulantium vultus. quia ista navi duo maxima bona, regis favorem & tuam sapientiam advecta interpretabantur. | |
| |
Sed crede, expectationem, quae fuit maxima, praesentia tua longissime vicit: neque te vlla ex parte tam laeti exceperunt homines quam inviti dimittent, quandocunque te res Gallicae & curae maiores a nobis revocaverint. Mihi sane quam id tempus triste venturum sit haud facile verbis expresserim: auferet enim mihi praecipuam felicitatis meae partem. Bene tamen est quod neque memoriam qualemcunque mei apud te, neque honorem qui ex consuetudine tam illustri mihi contigit, vnquam poterit extinguere. Idque ipsum vt quam plurimi nossent, quando id mea non parum intererat, hac publica allocutione curandum censui: qua animi tibi devotissimi pignus Tragoediam hanc offero. Quod dignum te esset, | |
| |
cum a me dare non possem, a materia sumsi, qua nulla est aut facto acerbior, aut fructu laetior, aut vndique sanctior. Haec eadem est quae sola Christianorum mentes adeo dissociatas atque divulsas, & tanto inter se odio certantes quanto amore deberent, ferme invitas adhuc continet, neque in immensum a se invicem discedere patitur. Quo quidem argumento non poterat inveniri aliud isti tuo animo convenientius, qui iamdudum luctuosis huius saeculi dissidijs ingemit, & pacem Ecclesiae, quam nos optare tantum possumus, etiam quantum in se est, est autem plurimum, procurare instituit. Vt enim ea quae ad salutem necessaria est veritate stabilita, in ceteris inter iniustum dominatum & effraenem licentiam ordinata liberta- | |
| |
te, partes ambitione, avaritia, privatis denique studijs & quae per bella invecta est maledicendi faciendique impunitate plurimum incensae paulatim in fedus redeant, ad eam rem regis vestri principum Christianorum principis auctoritas, tum vero tua ac tui similium lenitas atque moderatio spem maximam praebet: quam aliquando ad exitum perducat ille qui nos in commune sanguine suo redemit: cuius ineffabilis beneficij memoriam hac Tragoedia, si non fausto successu, at pio conatu expressimus.
|
|