Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3939A. [1639 januari, februari]. Van J.F. Gronovius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Ex quo te inter eos vereri coepi quibus studiorum me rationes et q[uasi] iusta reddere oporteret, verecundiae qua adire te solebam caussa commutata est. Neque enim sic data opera cavi, ne crebro, ne ἀκαίρως te appellarem, ut ne inter appellandum spem de nobis tuam, gravem mihi adversariam constitutam, minuerem. Quod dum teneo vel tenere contendo, fieri potuit, ut in alteram interdum partem peccarem. Tu tamen id neque voce unquam neque silentio, quod animadverterim, confessus es. Hanc ego comitatem sic interpretor, ut iudicio malle te tuo quam commoditati satisfieri crediderim. Eoque facilius excusatum me fore confido tibi, quando inter tot doctissimos de literis sermones, tot egregia monumenta, quibus urbs praeclara dignitatis tuae spectatrix ad posteritatem proditisGa naar voetnoot2 otium tuum dispensat, ad huius tamen libelliGa naar voetnoot3 lectionem te invitatum venio. Qui si aliqua parte probabitur tibi, luculentum vigiliarum mearum pretium fuero nactus. Habeo plures eiusmodi, plurium materiem, sed nondum extrema manu adornatam. Hunc amici flagitatio, qui suis sumtibus describi typis eum fecit, haud invito elicuit mihi.Ga naar voetnoot4 Audivisti nuper ingentem academiae Leidensis luctum, damnum maius, in obitu P. Cunaei. Quantum summus ille vir et famae suae et studiis nocuit, dum foetus ingenii in eum diem premit, quo omnem eorum et mortalitatis curam abdicare cogeretur?Ga naar voetnoot5 Nos cum nunquam in spe habituri sumus tantum, quantum ille rebus potuisset, hoc quod possumus, ubi occasio erit, velle et praestare non desinemus. Vale, magnum literarum columen et decus.
Inveni locum testandae meae erga nomen tuum observantiae; καὶ αὐτὸ του̂το ὑπερευϕραίνομαι quod talem ...Ga naar voetnoot6 | |
Bovenaan de minuut staat: Hug. Grotio. Bovenaan de copie te München: Hugoni Grotio. |
|