Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3797. 1633 oktober 11. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1... Nos pro ea quae nobis cum sua Serenitate intercedit necessitudine hesterna die gaudium quod concepimus invitato et praesente ... residente [Rorteo]Ga naar voetnoot2 publico convivio et solemni tormentorum displosione prosecutae sumus ...Ga naar voetnoot3 | |
Bijlage:Christina van Zweden aan Lodewijk XIII, 3 november 1638
Nos Christina, etc., serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo et foederato nostro charissimo, domino Ludovico XIII, eadem gratia Franciae ac Navarrae regi christianissimo, etc., salutem omnigenumque prosperitatis incrementum.
Serenissime atque potentissime princeps, frater, consanguinee et foederate charissime, Magna nos laetitia perfudit tam fausti ominis nuntius qui iam ante mensem propemodum literas Serenitatis vestrae, die 2 Septembris nuper elapsi Sancti Germani datas, huc pertulit.Ga naar voetnoot4 Quas cum ex mandato actutum offerret, simul ac hanc obtentam Galliae foelicitatem diserte exponeret Serenitatis vestrae consiliarius nec non ordinarius cubicularius et ad aulam nostram residens, illustris nobis sincere dilectus dominus baro Rortaeus, postulante id arctiore quae mutuo intercedit necessitud(ine) gaudium perceptum non modo hic ipsae contestatae sumus, sed et ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato iniunximus nostro nomine gratulationis faustaeque apprecationis officium istuc coram Serenitatem vestram f(a)cere.Ga naar voetnoot5 Caetera cum dictum Serenitatis vestrae residentem plenius relatu(rum) et sinceri adfectus nostri erga Serenitatem vestram eiusdemque regiam d(omum) sensum expositurum confidamus, Serenitatem vestram diutius haud detinebimus, quin eandem cum serenissima domo diu superstitem recteque valentem ex animo comprecamur, M[atthias] S[oop], J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[laudius] F[lemingh], A[xelius]
| |
Bovenaan de copie te Stockholm: Ad regem Galliae dominum Ludovicum. Datum Stocholm, anno 1638, October 24. A. G[yldenclau].Ga naar voetnoot6 |
|