Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3808A. 1638 oktober 16. Van S. Andreae.Ga naar voetnoot1Illustris et excellentissime domine legate, Dixit coram sacra regia Maiestate et dominis regentibus baro Rortaeus, in rebus christianissimi Galliarum regis apud sacram regiam Maiestatem agens,Ga naar voetnoot2 de novo ac felici reginae partu,Ga naar voetnoot3 de gaudio quod regem, reginam atque subditos c‹o›epit. Sacra regia Maiestas amicae sororis et foederatae partes rata est natalem recens nati delphini pari hilaritate et congratulatione celebrare; ultima Septembris st[ylo] vet[ere] praedictum Rortaeum splendido convivio excepit, in quo ad christianissimi regis, reginae partusque felicem memoriam et prosperam sanitatem tormenta bellica singulis vicibus 26 ad urbis usque tremorem explosa sunt. De tractatu pacis post discessum Hamburgo Pragam illustrissimi ducis Lawemburgici,Ga naar voetnoot4 ut salvos conductus in debita ac iusta forma pro regni Sueciae eiusque foederatorum legatis impetraret, et legati regis DaniaeGa naar voetnoot5 abitum, nihil vel ‹vel› a nostra vel hostis parte decretum statutumve est. Brevi ut existimo domini regentes et deputati Lubecam commissarii hinc solvent, ituri Calmariam vel Jenocopiam, urbes in finibus regni sitas, quo promptius ad omnes commoditatis articulos excubent,Ga naar voetnoot6 ut Germaniae cladibus ac calamitate sat nobilitatae alma pax et septentrionalibus his regnis securitas reddi poss(it), quam ingeminamus omnes proque ea potiunda sacrae regiae Maiestati eiusque foederatis felicitatem, victorias, triumphos pre(ca)mur. Accessit ante tres septimanas vel ultr(a) ablegatus electoris Palatini,Ga naar voetnoot7 qui apud sacram regiam Maiestatem re sua expedita nudiustertius abiit. Mitto quae fuere desideria eius, simul adiungens sacrae regiae Maiestatis super iis responsum.Ga naar voetnoot8 De caetero, quemadmodum Excellentiae vestrae nominis et egregiarum virtutum cultor existo, ita gratissimum mihi fiet dari mihi occasionem qua re ipsa testari queam quam sim Excellentiae vestrae ad officia paratissimus servitor,
| |
Stocholmiae, 6 Octobris anno 1638. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov. Onderaan de brief staat in een onbekende hand: Inscriptio erat: Excell[entissimo] d[omi]no Hugoni Grotio, l[egato] reginae S[ueciae] apud regem G[alliae], Paris. |
|