Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3542 en 3543. 1638 april 23. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1... Nuntiatum nobis iam nuper fuit insigni de caesareanis sub duce Werthio et SavellioGa naar voetnoot2 victoria ducem Vinariensem potitum esse ... | |
Bijlage:Christina van Zweden aan Lodewijk XIII, 22 april 1638
Nos Christina, etc., serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo, foederato et amico nostro carissimo, domino Ludovico XIII, Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et omnis prosperitatis incrementum.
Serenissime ac potentissime princeps, frater, consanguinee, foederate et amice carissime, Relatum no[bi]s hisce diebus est illustrissimum ducem Vimariensem insigni de hoste victoria ad Rhijnfeldium potitum captis ducibus et officialibus, plerisque itidem signis et impedimentis atque exercitus hostilis partim caeso partim captivato [milite], paucis saltem militiae equestris elabentibus. Qui quidem nuntius tanto nobis gratior fuit quanto ex re tam feliciter gesta communi caussae magna commoda accedere et praeclaram stabiliendi mutui status occasionem renatam esse comperiamus. Etenim firmandis ad Rhenum rebus, unde robur status inprimis Serenitatis vestrae plurimum dependet, maius Dei beneficium impertiri concedive haud potuit. Quod cum Serenitatem vestram pro singulari sua prudentia expensuram minime dubitemus, quam in eandem ponimus, indubia fiducia firmiter nobis persuadet a Serenitate vestra de tam optato fulcimento et validandis dicti ducis copiis adversus hostem, dubio procul magnas vires propediem sumpturum, rebus prosperis provisum iri. Campimareschalli nostri domini Gustavi Hornii liberationem e captivitate Serenitati vestrae, utpote propinquae magis, mediis istis quibus ea promoveri ex occasione | |
partae victoriae poterit, fraterne ac peramice commendamus.Ga naar voetnoot3 Etsi enim de certa lythriGa naar voetnoot4 quantitate tractatum esse inter eundem et Bavariae ducem iam ante perceperimus, cum tamen aliter cadentibus nunc rebus facile a Bavaro mutari consilium et permutationi cum ducibus exercitus dari locus possit, si Serenitas vestra intuitu meritorum in communem caussam dicti campimareschalli pariter ac honoris nostri regnique eo in casu condignam rationem habuerit, certa sit Serenitas vestra nos id grato animo agnituras et vicissim quibusvis amicae necessitudinis officiis erga Serenitatem vestram demerituras esse. Quae cum ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico, nobis sincere fideli domino Hugoni Grotio iniunximus ad Serenitatem vestram ut deferret, fraterne Serenitatem vestram requirimus dictum legatum nostrum in iis non minus ac caeteris quae subinde propositurus est, benigne audire et postulatis nostris haut gravate annuere velit. Quibus Serenitatem vestram divinae protectioni amice commendamus, G[abriel] O[xenstierna] G[ustavi filius], J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[laudius] F[lemingh],
| |
Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae ad regem Galliae. Datum Stocholm, anno 1638, Aprilis 12. A. G[yldenclau].Ga naar voetnoot5 |
|