Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3495A. 1638 maart 18. Van J. Freinsheim.Ga naar voetnoot1O, si te parario alicuius ex illis magnis quorum maxime refert laudabilis et aliis invidenda curiositas vellet videre Tacitum, qualem nos animo et pene chartis concepimus. Adsunt enim omnia caementa, caesa materies, advecta saxa, marmora, quaedam etiam ornamenta partesque iam exsectae nobilissimi aedificii; superest, ut admoveatur manus | |
et architecti prudentia curaque componat atque exigat illud velutGa naar voetnoot2 PalatinumGa naar voetnoot3 templumque politicae prudentiae. Quale quidem, si quis huic authori praeter nos aedificare velit, ad comparanda,Ga naar voetnoot4 quae modo innui, instrumenta opus habeat tot annorum, curarum, vigiliarum, librorum, chartarum, nummorum impensa, quot fere aetatem, rem denique nostram familiarem exhauserunt. Et nondum ea nominavi quae in ipsius operis constructione praecipue requiras: ingenium, eruditionem, accurationem, assiduitatem, diligentiam, quibus si cuivis cederemus, improbe faceremusGa naar voetnoot5 qui talia machinamur, atque id non una causa optamus, inter alias hac quoque, ut viros, qui nos benignitate sua impellunt publica[e] studiosorum hominum utilitati posthabere nostram et vero deputare quicquid ex nobis rebusve nostris per communis commodi causam absumitur,Ga naar voetnoot6 commendare possimus iis qui laboribus nostris iuvari se sentient, ut sciant quibus potissimum ea gratia debeatur. Illos eum in modum adornatus Tacitus ad seram ut confidimus posteritatem egregia fama ferat, et ipse vicissim, si qua tamen miserorum etiam manibus voluptas superesse potest, laetetur hanc a discipulis suis sibi referri gratiam, Salutat tuam Dignationem amantissimus socer meus ex lectulo suo et qui ipse scribere non potest, petit rogatque, ut se quoque eodem in te animo, eadem gratitudine esse credas. Faxit Deus, ut utriusque meliorem in statum regressa valetudo permittat, ipse tibi debitorum officiorum reverentiam exhibeat. Vale et [nobis]Ga naar voetnoot7 favere perge. Argentorati, ex musaeo Berneggeriano, 1638, die 8 Martii. | |
Bovenaan de copie staat in een andere hand: Freinsheimius. |
|