Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1915. 1634 februari 19. Aan J.F. Gronovius.Ga naar voetnoot1Video, doctissime Grenovi, quam bene collocatum sit futurum apud te beneficium, si quod a me proficisci posset, qui exigua animi tantum bene tibi volentis indicia tam grate metiris. Utinam vero vel consilio felicissima tua studia adiuvare possem. Experireris me | |
earum laudum, quas nunc immerito tribuis, satis esse avidum. Nunc quoque, quanquam sentio nihil esse quod possum, tamen illud ipsum desiderare te non patiar. De satura, scripto miscellaneo sic dicto ad exemplum lancis saturae, unde et legi saturae sua appellatio,Ga naar voetnoot2 gaudeo veriorem tibi sententiam probari, nec dubito quin ita inscripserint suos libros Petronius et Marcianus,Ga naar voetnoot3 quanquam grammatici seriores id mutarunt. Certe Martianus librum suum Saturam non semel vocat.Ga naar voetnoot4 Satyrica autem levitas, procacitas, vernilitas recte dicuntur, non a Latina satura, sed ab eo poemate quod Graeci satyros vocant, cuius in Arte Horatius meminit.Ga naar voetnoot5 Qualis est Cyclops EuripidisGa naar voetnoot6 et alia veterum multa quam et σατυροτραγῳδιάν aut τραγῳδίαν σατυρικὴν vocant. De quo scripto illud est Ovidii:Ga naar voetnoot7 Est et in obscaenos detorta tragoedia mores
verbaque praeteriti multa pudoris habet.
Qualia inverecunda verba multa sunt in Cyclope. Satura autem potest esse sine ullis ridiculis vocibus gravis, seria, qualis EnniiGa naar voetnoot8 olim, qualis illa Martiani. LucilliusGa naar voetnoot9 ei primus ius dedit carpendi vitia, quod apud Graecos Eupolidis, Cratini, Aristophanis aetate comoedia usurpaverat.Ga naar voetnoot10 Ad iuris studium nunc quoque te adhortor, in quo si id tantum agis, ut rem facias, paucis delibatis compendiis statim ad forenses scriptores tibi convolandum erit. Sin hic quoque percoctam sapientiam et nomen eximium optas, non aliunde cognitionem iuris Quiritium spera quam ex Cuiacio,Ga naar voetnoot11 qui et solus πέπνυται - οἱ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσιGa naar voetnoot12 - et prope solus sufficit. Adeo ille omnia istius studii arcana pervidit et quibus e fontibus cuncta fluerent. VigeliumGa naar voetnoot13 non ut ediscas aut saepe lectites suadeo, sed ut habeas, sicut indices habemus ad quos recurrere interdum solet haesitans memoria. Scholasticae istae disputationes parum ad sapientiam prosunt, ad parandum foro et subitaneo certamini ingenium nonnihil, quasi militiae togatae prolusiones. Has quoque, ut duplex sit utilitas, occupari velim in iis iuris Romani partibus quas usus nostri saeculi comprobavit, qualis | |
praecipue est illa de contractibus. Ante omnia Institutionibus Latinis optimum Graecum interpretem coniunge Theophilum,Ga naar voetnoot14 deinde ad lectionem PandectaeGa naar voetnoot15 et Codicis et postremarum constitutionumGa naar voetnoot16 progredere. Quo magis ea leges, quo maior tibi lux affulgebit, interposita ut dixi Cuiacianorum operumGa naar voetnoot17 lectione, ad quae etiam confugias suadeo quoties in alicuius loci intellectu haesitas, digitum tibi intendente ad hoc Godofredo in margine editi a se legum corporis.Ga naar voetnoot18 Constitutiones illas postremas, quas vulgus Novellas vocat, Graece scriptas Graece lege, addita Latina interpretatione vetere non spernenda. Haec nunc in mentem veniebant, quibus si quid addendum succurrat id aut scriptioni alteri, aut si ita res ferat, colloquio servabo. Vale, mi Grenovi, et me filiumque meumGa naar voetnoot19 amare perge, tuus toto animo,
| |
IX Februarii ex vetere Calendario anno 1634. | |
Adres: Viro eruditissimo Johanni Friderico Grenovio, Lubecam. In dorso staat in een onbekende hand: P[rae]senta[tae] Lubec, die 14 Februar. |
|