Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1906A. 1634 januari 10. Van S. Petit.Ga naar voetnoot1Viro incomparabili Hugoni Grotio, τῳ̂ πάνυ, Samuel Petitus s[alutem] p[lurimam] d[icit]. Iucundissimae mihi fuerunt tuae literae,Ga naar voetnoot2 vir incomparabilis, duplici nomine, tum quia te valere nunciabant, cum quia tui in me amoris erant indices. Nam quod conatus nostros in iuvandis studiis iuvenum laudas praeter meum meritum est itaque affectui tuo imputo, quem eundem quam vellem induerent ceteri omnes qui nostra legunt: non ita proscinderer a multis utrarumque partium, quibus non satisfacio, quia absum ab omni praeiudicio, et certe tu hic plane divinus egoque non sine acerba nota, qua me afficiunt male feriati homines.Ga naar voetnoot3 Sed parebo tuis monitis et obdurabo. Deum veneror supplex, ut quam diutissime te tuis, te reipublicae, te nobis praestet incolumem. Vale, ὤ πάνυ, et me ama. Scripsi Nemausi, ante diem IV Idus Ianuarias anni novi 1634, quem tibi felicem toto pectore adprecor. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, à Hambourg. |
|