Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1666. 1631 augustus 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1... Res, de qua scribis, an serio agatur nescio nec quicquam eius ad me pervenit ...Ga naar voetnoot2 | |
Bijlage:Willem de Groot aan Joachim de Wicquefort, 25 juli 1631Ga naar voetnoot3
Guilielmus Grotius Joachimo a Wickevoort s[alutem] p[lurimam] d[icit]. Infinitas tibi, vir clarissime, debeo gratias pro eo quem in fratrem meum testaris affectu, praesertim hoc tempore quo afflictos miseriae suae non relinquere imprudentis, amicitiam vero cum iis sociare qui cum adversa fortuna luctantur, etiam amentis esse, iudicatur. Tu longe aliter animatus, nam et homini non sua culpa exuli fidum te praestas amicum et unde alii refugiendi sumerent praetextum, etiam bene merendi captas occasionem. | |
Rem ipsam quod attinet hoc habe, me de negotio, cuius in hisce domini SalviiGa naar voetnoot4 - quas remitto - litterisGa naar voetnoot5 mentio fit, cum fratria, quae hic est,Ga naar voetnoot6 egisse, porro etiam ad fratrem per proximum nuntium scripturum.Ga naar voetnoot7 Ait illa nunquam ullas serenissimi Sueciae regis aut ministrorum ipsius nomine fratri oblatas conditiones. Scripsit aliquando ad me ea de re Narsius,Ga naar voetnoot8 regis historiographus, cui et ego rescripsi, sed postea nihil reposuit.Ga naar voetnoot9 Nunc ut aliquas aut frater aut nos maximo regi, de cuius voluntate certi non sumus, praescribamus conditiones, crede mihi, vir clarissime, pudoris non est nostri. Illud te et per te - si placet - dominum Salvium scire velim, fratrem excellentes regis virtutes, rarum hoc aevo decus, semper tanti fecisse, ut non dubitem si serenissimus rex vel per Oxensternium - qui iam illic est -Ga naar voetnoot10 vel per alium quempiam suo nomine cum fratre agi faciat de obeundo legati in Galiis ordinarii vel etiam deputati perpetui - quem agentem vocamus - munere, cum eo congiario quo illic commode et ex dignitate vivi possit, facile cum ipso posse conveniri. Illud addam, fratrem iam in hoc esse, ut brevi certi aliquid de tota vitae suae ratione constituat, offerri enim aliunde luculentas sane conditiones atque ideo curandum, ut siquid inde honoris affulgeat, propediem ipse intelligat, ne actum agamus.Ga naar voetnoot11 Haec ego non scriberem, nisi et tuum in nos amorem perspectum haberem et tuae fiderem prudentiae. Nunc sicut fratris operam non vendito neque mandatum ab eo habeo, ita quaerenti quomodo se res habeat et quid ego facturum eum putem, sincere respondeo. Tu pro prolixa tua humanitate omnia haec boni consule et siquid est in quo tenuitas nostr(a) tibi possit esse usui, audacter vicissim impera, faxo, haud indignos tua amicitia reperias quos studiorum communione antea tibi coniunctos, nunc etiam spontan(ea) beneficiorum collatione devinxisti. Vale. Hagae Comitis, XXV Iulii 1631. | |
Adres: Eerentfesten, wijsen, welgeleerden, discreten heere Jochum van Wickevoort, tot Amsterdam. Port. |
|