Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1474A. 1630 januari 27. Van J. de Groot.Ga naar voetnoot1Ξὺν Θεῳ̂ τῳ̂ παντοκράτορι. Salve, fili, cum uxore et liberis omnibusque isthic amicis ab nobis nostrisque hic omnibus. Vides hic causam exodi Smoutianae ex urbe Amstelodamensi,Ga naar voetnoot2 neque maior ipsi poena aut mulcta inflicta est. Grassatur iam Haerlemi in omne quod humanum aut divinum est.Ga naar voetnoot3 Res tuas quod attinet, eiusdem adhuc sum sententiae in qua iamdudum fui, ut scilicet tibi ipse consulas, neque a spissigradis istis Saturnalibus diutius pendeas.Ga naar voetnoot4 Filii Petri has literas habes, in quibus nihil mutavi aut correxi, ut plane ipsius solius factum agnoscas.Ga naar voetnoot5 Concessi ipsi, concessit et rector Schreverius,Ga naar voetnoot6 ut duabus diebus in septimana quibus a lectionibus pomeridianis feriatur, operam det initiis artis pingendi, cuius hic exemplum habes. Videbam ingenium eius isthuc propendere, nec dubito quin aliquando alicui usui esse possit. Sed nemo illic hoc monstrare ex arte credendus est nisi ex pretio. Quod quantum futurum sit necdum scio. Differemus rem in adventum uxoris tuae, ut illa cum magistro artis de pretio transigat. Diderico similiter hic concessi, ut diebus Lunae et Jovis post meridiem idem addiscat.Ga naar voetnoot7 In sex menses solvendi ipsi erunt 15 flor[eni] et profectus eius hic itidem specimen vides. Deus Optimus Maximus vobis nobisque omnibus quam clementissime faveat, tuus ut mereris pater,
| |
Raptim, Delphis, 27 Ianuarii 1630, st[ylo] nov[o]. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, à Paris. Bovenaan de brief schreef Jan de Groot: No. 15. In dorso schreef Grotius: 27 Ian. 1630 J. de Groot. |
|