Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1409A. 1629 juni 24. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Utinam, amplissime et amicissime vir, fratri me tuo filioque in Gallias euntibusGa naar voetnoot2 comitem addere potuissem: neque id alia de caussa quam una hac, ut adspectu et alloquiis tuis, vel exiguo tempore, frui liceret. Sed nec publici muneris ratio, nec alia tam esse beato permittunt. Attamen gaudeo, quod brevi omnia de te et tuis, etiam minutatim, ex praestantissimo optimoque fratre tuo reduce cognoscere potero. Ille mihi vivae epistolae loco in iis omnibus erit quae literis tibi persequi longum nimis ac taediosum foret, praesertim melioribus usque adeo occupato. Opto, ut filius talem vetus parenti sistat qualem sperasti. Sin voto non undequaque satisfaciet, cogitabis Suardecronium non potuisse omnia quae vellet idque ob miserabi- | |
lem uxoris morbum quem est mors consecuta.Ga naar voetnoot3 Omnino excellenti filii ingenio magnopere delector. Nec video, quid ei defiat, nisi forte quod nondum suus esse possit tenera hac aetate, quae adeo proclivis esse ad segnitiem solet. Monui subinde, et spero non ingratum hoc ei fuisse. Lectiones quidem publicas tum Heinsianas, tum meas, sedulo audivit.Ga naar voetnoot4 Sed ne quid dissimulem, praeterea domi ei ἐργοδιώκτῃGa naar voetnoot5 opus fuit. Is defuit. At non deerit deinceps. Quia in curarum partem etiam veniet coniux tua. Itaque non dubito mihi magna de eo promittere. Uti et de reliqua omni sobole tua. De liberis quoque meis - Deo sint gratiae - sic satis omnia ex voto nisi quod unus alter valetudine sint minus bona. Sed mali hoc spero diuturnum non erit. Accepi heri literas ex Britannia a filio meo Johanne, natu omnium maximo.Ga naar voetnoot6 Iis significat se regia beneficentia adeptum esse, ut sociis sit accensendus Collegii Jesu, quod est Cantabrigiae. Equidem nunquam fore putaram, ut me volente filius nomen daret Societati Jesu. Nunc mihi gaudeo et gratulor, speroque gradum hunc quandoque filio fore ad maiora. Saltem commode absque impensis meis honestam inter doctissimos viros proficiendi occasionem habebit, vel per omnem vitam, si volet. Sin abunde sibi profecisse post aliquot annos videbitur nec caetera quae in spe habet consequantur, tantum opus, ut scientiis omnibus et quod caput est pietate instructissimus redeat eo unde pedem tulerat. Excurrit his diebus Cantuariam cum affine meo, Francisco Junio.Ga naar voetnoot7 Ubi vidit nomen etiam meum in Syllabo eorum qui aliquem in ecclesia illa honorem sustinent. Nempe diaconus factus sum, quia nonnisi diaconis canonicatus praeberi possit.Ga naar voetnoot8 Interim non inhio morti alienae.Ga naar voetnoot9 Sed ut vel longam mihi vitam largiatur Deus, aequo animo emolumentis carebo. Sed illud aequo animo ferre non possem, ut iudicio tam praeclaro serenissimi de me regis et tot procerum indignus viderer. Itaque cogitandum, quo pacto aliquid elaborare possim, quo me Britanniae probare possim. Sed ita undique distineor, ut nihil eorum facile sim effecturus quae iam diu animo concepi. Id quam me male habeat haut facile dixerim. Verum fortasse Deus aliquanto plus otii concedet cum minime putabo. Iamdudum id esset si satis esset favitorum, obtrectatorum minus, praesertim ex iis qui minime debebant. Sed inter hos numerare iam desino Balthazarem Lydium, qui ante hoc semestre, vel praeterpropter, vitam morte commutavit.Ga naar voetnoot10 | |
Nostri etiam ordinis, academici dico, subinde aliquos mors carpit, uti ante trimestre Guilielmum Coddaeum.Ga naar voetnoot11 Quamquam ille tempori subductus,Ga naar voetnoot12 postquam orbi inutilis, suis etiam damnosus esse coeperat. Nam non modo memoriam aliquot mensibus ante excessum amiserat, sed rationem ipsam, ita ut pueri instar tractandus esset. Imo iam ciborum reliquias et quem poeta vocat saccatum corporis humoremGa naar voetnoot13 haut magis continebat quam mensium paucorum infantes solent. Ad miseram hanc sortem redegerat eum assidua meditatio horum temporum, imprimis eorum quae ipse perpessus erat. Haec eo minus concoquere poterat - vir alioqui doctissimus -, quia nec iudicio nimium valeret, nec suo pretio pecunias aestimaret. Omnino enim ad rem attentior erat quam par fuit. Saepe monuere eum amici, cum sic satis cauta in re esset, non debere haec eum tantopere ad animum revocare. Sed surdo canebatur.Ga naar voetnoot14 In Commentariis meis oratoriis tertia pars superest. Quam spero intra trimestre posse excudi.Ga naar voetnoot15 Caetera ex fratre tuo cognosces. Uxor te et lectissimam heroinam tuam et liberos tuos aeque ac ego salute plurima impertit. Idem faciunt liberi mei, tui nominis cultor devotissimus,
| |
Lugduni Bat[avorum], 1629 VIII Kal[endas] Iul[ias].
Phoenissis tuis mirum in modum capior.Ga naar voetnoot16 Scio quam difficile Latio sit assequi atque etiam exprimere veneres transmarinas. Sed omne punctum tulisti,Ga naar voetnoot17 qui feliciter adeo certes cum auctore, tum gravitate, tum elegantia. Interim editio spisse procedit. Perpaucorum dierum opera foret, nisi subinde eam aliis edendis finderent. Sed uti hoc ferendum, ita operam dabimus, ut ne inemendate foetus hic tuus in patris opprobrium typothetarum prodeat incuria. Quo hominum genere, ut scis, nihil negligentius, nisi Lynceis oculis utaris.Ga naar voetnoot18 Salutem Tileno, Rigaltio, Salmasio,Ga naar voetnoot19 cui scribam eunte ad vos amplissimi Bellimontii filio, quod post mensem vel non multo post fore puto.Ga naar voetnoot20 Ἔρρωσο.Ga naar voetnoot21 | |
Adres: Amplissimo et excellentissimo domino Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 1629, 25 Iunii Vossius. | |
Bijlage:Ga naar voetnoot22Fulquinus sive Folquinus ex monacho Bertiniano abbas coenobii LobiensisGa naar voetnoot23 temporibus vixit Lotharii imp[eratoris] et Ludovici iunioris.Ga naar voetnoot24 Hic non IsidoroGa naar voetnoot25 quidem, ut Possevinus,Ga naar voetnoot26 sed SigebertoGa naar voetnoot27 memoratur in catalogo, cap[ite] CXXXVIII,Ga naar voetnoot28 his verbis: ‘Fulquinus, abbas Lobiensis, scripsit Gesta abbatum Lobiensium,Ga naar voetnoot29 subintroducens per digressionem plura legentibus utilia.’ Idem etiam quod Sigebertus praeteriit consignavit miracula Sancti UrsmariGa naar voetnoot30 et vitam Sancti Folquini,Ga naar voetnoot31 Morinorum episcopi, qui anno excessit 855 atque ad Sanctum Audomarum in Beati Bertini monasterio, ubi alter hic Fol- | |
quinus monachus tum erat, sepultus fuit. Elogium quo idem monachus episcopum Folquinum prosecutus fuit huiusmodi est:Ga naar voetnoot32 Hic veneranda patris Folquini membra quiescunt,
Antistes dudum qui fuerat Morinum,
Quique quaterdenis vitae dux exstitit annis,
Mente actuque pio iussa operando Dei,
Qui quartadecima decedens luce Decembris,
Clarus apostolicum gaudet adire chorum.
|
|