Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd942A. 1625 januari 27. Van J. de Groot.Ga naar voetnoot1Ξὺν Θεῳ̂ τῳ̂ παντοκράτορι. Salve, fili, cum uxore et liberis omnibusque isthic amicis ab nobis hic omnibus. Primo omnium rationem tibi reddam scriptionis nostrae. Frater praeterita proxime septimana scripsit,Ga naar voetnoot2 non ego, etenim literas suas Hagae clausas ad me miserat, itaque nesciebam an quid praeterea scribendum foret. Nunc ille non scribit, ut qui nudiustertius Lugdunum rerum illic tuarum curandarum profectus est. Rem gratam facis, quod nos certiores reddis rerum Mansveldicarum eorumque quae apud vos geruntur.Ga naar voetnoot3 Intellexisti antehac Pynaquerum ambire legationem Africanam.Ga naar voetnoot4 Qui illic est Caesar nomineGa naar voetnoot5 nihil minus vult quam successorem, itaque iamdudum per amicos hoc egit, | |
ne Pinaquerus illuc mittatur.Ga naar voetnoot6 Inter alios Carolus nomine Gelder et Manrico, cognatus eius Ma[n]riconis, qui quondam Dubletio patriGa naar voetnoot7 cohabitavit, ad illum ultro citroque scribere literasque commutare. Earum aliquas intercessit Pynaquerus, quibus continebatur favorem et amicitiam procerum hic pecunia emendam. Retulit hoc Ordinibus, ideoque uterque eorum detentus iussusque - etiam cum minis - indicare quinam illi ex Ordinibus sint quibus munera destinassent. Negarunt particulariter scire, sed in genere tantum id nuntiasse.Ga naar voetnoot8 Si quid certius de DubletioGa naar voetnoot9 apud vos desiderato intellexeris, rogo scribas. Etenim metuo ipsi Hispanica tormenta. De clave quae ab affinibus promissa erat, nihildum intelleximus. SpinolaGa naar voetnoot10 dum videt tarde admodum procedere, ut Bredam fame aliave inopia ad deditionem adigant‹ur›, praeterita septimana maiorem quam antehac vim adhibuit, frustra. Speramus sponsionem quam IsabellaeGa naar voetnoot11 fecit in fumum et ventos resolutum iri. Nos favore boni Numinis valemus excepta cognata Debiaea,Ga naar voetnoot12 quae antiquum obtinet.Ga naar voetnoot13 Velim mihi per singulas partes explicari malum Petri nostri.Ga naar voetnoot14 Certe materGa naar voetnoot15 nuper ischiatica passione correpta, ut vel baculo innixa vix incederet; remediis MasolandicisGa naar voetnoot16 tantum non restituta est. Et sunt hic alii plures qui aliquod nomen decusque gerant.Ga naar voetnoot17 Commendo semper in sacculo femorali gerat nuces myristicasGa naar voetnoot18 tres. Mirum enim quantum roboris istis partibus addant. Sumptus exiguus est, neque enim exigitur ut mutentur, sed semper iidem manent. Et vero non video quid nocere possint. Habet et Masolandius balsamum praestantissimum istis partibus roborandis, sed interest ipsum malum perfecte resciri. Doleo editionem operis de Iure pacis ac belliGa naar voetnoot19 tardius procedere, etenim amicis in superiore Germania iam nunc pollicitus sum proximis nundinis Francofurtensibus habitum iri. Nisi ita sit, recantandum erit. Iidem conqueruntur ApologeticumGa naar voetnoot20 in Germania non reperiri, nec audeo secundam editionem promittere:
Forte satis semel indultum patriaeque tuisque.Ga naar voetnoot21 | |
LosecatiusGa naar voetnoot22 ad Bredam in hostem fulminat. Audimus hic magis magisque tonitrua, quae dicuntur esse ex Breda, in et ad Bredam. Credo illum hoc agere, ne nos hic tonitruum suorum ignari simus. Locus eius ad Rosendaliam, ubi absente principe comes ErnestusGa naar voetnoot23 imperat. Duro nodo durus iis illic inveniendus cuneus.Ga naar voetnoot24 Prata atque arva apud hostem stagnare dicuntur quatuor pedes et quod excurrit. Deus Optimus Maximus vobis nobisque omnibus largiatur quae novit esse in salutem, tuus ut mereris pater,
| |
Delphis patriis, 27 Ianuarii 1625, st[ylo] novo.
Mater literas Corneliae neptisGa naar voetnoot25 accepit. Spondet rescriptionem. Speramus esculenta iam acceperis, sed metuo ne libamenta mea tanto iam tempore corrupta sint. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius à Paris. Bovenaan de brief schreef Jan de Groot: No. 19. In dorso schreef Grotius: 27 Ian. 1624 [sic] J./W. de Groot. |
|