Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd724A. 1622 februari 25. Aan J. Hemelaer.Ga naar voetnoot1Oneras me beneficiis tuis, Hemelari doctissime, ita ut vix gratiis agendis par sim. Nam et litteris benignissimisGa naar voetnoot2 amorem mei testaris, et quantopere curae tibi sim ostendis addita admonitione, quam ad salutem meam aeternam pertinere certo tibi persuades. His accesserunt libri nuper in honorem meum conscriptiGa naar voetnoot3 exemplaria duo, quorum alterum ipso habitu animi tui candorem, alterum ingenii amoenitatem refert. Haec omnia ornavit is qui pertulit, Rubenius, vir optimus et dignissimus qui inter Belgas nasceretur.Ga naar voetnoot4 Cui recte processisse hoc iter laetus intellexi, non amici tantum sed et saeculi nomine, quod esse video qui virtutes tantas intelligant. Tua vero bonitas in hoc quoque elucet quod quicquid in litteris quas ad te scripseram laudem reciper(e) visum est, id cumulatissime praedicas, caetera quam mollissime interpretaris; quorum illud si possim deprecor, hoc vero uti facere pergas, impense etiam rogo. Sum enim et esse cupio qualem me iudicas, simplex et apertus et qui beneficiis vivere, quae mea fortuna est, facile possim, at vero in amicos affectu non item. | |
Quae vero addis de examine instituendo circa res sacras, video maximi esse momenti atque ea controversia alias omnes in compendium mitti. Quo magis omni ope laborandum mihi arbitror, ne quis hic a me committatur error, quo commisso necesse sit porro in omni reliqua diiudicatione errari. Ego, ut loquar libere, quanquam consensum omnium saeculorum plurimi facio, cur tamen accedere eis non possim quae dici solent de iudicio falli nescio aut hominis unius aut conspicui coetus, causas habere me gravissimas arbitror; quas explicarem latius, nisi nunc aliud opus sub manu hoc mihi labore interdiceret.Ga naar voetnoot5 At interim tamen quae vir alius, me non paullo doctior, ad hoc argumentum pertinere est arbitratus iudicii tui facio.Ga naar voetnoot6 In Belgico libro meo, quem non tam aliorum usui quam meo solatio scripsi, fuisse aliquid quod se tibi atque aliis commendaret est quod gaudeam. Nec quod editus non est, male me habet, cum certus sim multa in eo esse quae dici potuerint rectius, tum vero aequum non sit, ut in negotiis eiusmodi privatus sibi quicquam concedi postulet contra publicas leges.Ga naar voetnoot7 Deus Opt[imus] Max[imus] nos veritatis suae intelligentia magis magisque collustret simulque det, ut quae didicimus ea vita christianos decente exprimamus. Vale, Hemelari doctissime. XXV Februarii 1622, Lutetiae.
Gevartio nostro meo nomine dicas precor optare me ut in ea quam nactus est dignitateGa naar voetnoot8 fortunam experiatur, meae quam dissimillimam. | |
Bovenaan de copie staat: Apographum epistolae Hugonis Grotii ad Joannem Hemelarium, canoni[c]um Antverpiensem. |
|