Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd713A. 1622 januari 1. Aan N. Burgundius.Ga naar voetnoot1Hugo Grotius Nicolao Burgundio i[uris]c[onsul]to s[alutem] d[icit]. Gandavum. Quod de Minerva dictum est olim, in eo praeclaram eius sapientiam emicuisse, quod oleam caeteris arboribus praeferendo dulce utili feliciter coniunxisset,Ga naar voetnoot2 id in te congruere mihi videtur. Delectarunt me nuper poetici tui foetusGa naar voetnoot3 velut arboris tuae laetissima folia; nunc vero non potui non suspicere atque admirari ea quae in iuris nostri studio, | |
quod cum dignitate utilitatem coniunctam habet, praestitisti:Ga naar voetnoot4 qui certe fructus sunt uberrimi ex eiusdem radicis eximia faecunditate exsurgentes. In ipso hoc libello quid maximi faciam nescio, ita se multa offerunt. Hinc iuris principia ab ipsis sapientiae fontibus, ad quos paucis nostrae professionis aditus patuit, accersita; inde argumenti parum per se floridi austeritas, dulcissima dictione temperata. Quid nunc dicam de patriae moribus, splendidissima historiae face illustratis; quam partem eo legi libentius quod Hollandiae quoque nostrae consuetudines multis in rebus cum vestris sint concordes, iure scilicet antiquissimae consanguinitatis. Dabis veniam puto, si tibi liberius mea studia commendem. Cum magnum mihi otium vasta carceris solitudo indulgeret, inter alia eius levamenta Institutiones quoque iuris Hollandici conscripsi,Ga naar voetnoot5 brevius pertractatis quae ex iure Quiritium veniunt, latius paulo his quae noster populus proprio sibi iure vindicat, indicatis et morum legumque causis. Sed eum libellum non Latine sed nostrati sermone loquentem feci, et quidem tanta religione, ut Romani nihil admiscerem, sed iuris vocabula partim peterem ex antiquissimis patriae monumentis exaratis antequam peregrina contagio linguam nostram inquinasset, partim confingerem aptatis ad rerum proprietatem vocum compositionibus, cui rei libertatem, ut scis, nullus sermo nostro laxius indulget. De caetero, quod et malis meis indoluisti et melioris fati partem pro tua bonitate ad te quoque pertinere arbitratus es, ea pro re gratias ago summas. Neque aliud quod rependam habeo praeter vota in quibus hoc potissimum, ut quotquot sunt boni semper habeant quod de te gaudeant, doleant vero numquam. Ego quoties maeroris mihi aliquid pristinae calamitatis memoria asperserit, omne hoc suavissima elegiarum tuarum lectione abstergam. Vale ‹vale›, vir clarissime, et nos amare perge. Calendis Ianuariis anni 1622, quem tibi prosperum et fortunatum ex animo precor. Lutetiae. |
|