Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd633A. 1621 april 23. Aan J. de Groot.Ga naar voetnoot1Octavum iam diem, pater carissime, Parisiis ago,Ga naar voetnoot2 unde iam ante ad te scripsi.Ga naar voetnoot3 Vivimus nunc in conducto hospitio, quadra nostra,Ga naar voetnoot4 Puerum assumsimus, qui rebus ministret; dominum Guilielmum exspectamus.Ga naar voetnoot5 Venustae ad me sunt Antverpia literae praesidis Janini, quae me digresso eo pervenerant, amoris quantum sperare nunquam ausus fueram uberrimae indices.Ga naar voetnoot6 De causa nostra nihil ne ego quidem magnificentius dicere poteram. Plane nusquam aut tutius aut honestius esse potui quam in hoc regno, ubi me omnis ordinis viri quotidie salutant. Pro uxoris, famuli et famulae libertate sine intermissione laborandum hic omnes censent.Ga naar voetnoot7 Et nemo est qui non iniuriam illis fieri existimet, quod non continuo dimittantur. Affinem DebyaeumGa naar voetnoot8 quam officiosissime meo nomine salutes velim, sed et omnes qui nos sanguinis aut amicitiae nexu contingunt. Deus te et optimam matrem aliquando conspectui meo sistat incolumes, tibi obedientissimus filius,
| |
XXIII Aprilis 1621, Lutetiae.
FraterGa naar voetnoot9 occupatissimus in meis negotiis nunc non scribit. His scriptis literis ex Zelandia nuntium accepi de concessa uxori et famulis libertate; Deo sit gratia. | |
Bovenaan de brief staat: Copie. |
|