Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd626A. 1621 maart 30. Aan de Staten-Generaal.Ga naar voetnoot1Hugo Grotius, antehac syndicus Rotterodamensis et delegatus ad Consilium delegatorum ab Ordinibus Hollandiae et Westfrisiae et ad conventum Ordinum Federatorum, divina bonitate e carcere liberatus, cum Antverpiae substitisset ut de uxore nuntios et amicorum, quos pridem non viderat, colloquium opperiretur, edoctus super alia mendacia etiam hunc sparsum rumorem propositum ipsi esse ut archiducibusGa naar voetnoot2 operam suam addiceret, officii sui existimavit refellere hanc calumniam et palam profiteri non ita se commotum paucorum iniuriis, per quos innocentiae suae defendendae facultas ipsi hactenus adempta fuerat, ut quicquam propterea de perpetuo in patriam affectu commutasset. Quapropter Antverpia has ad Ordines Federatos misit litteras:
Sublimes ac potentes domini, Exspectavi iamdiu ut vestro iussu ex gravissima custodia, quae non me tantum, sed partim quoque uxorem et liberos meos detinebat, eximerer. Sed comperto quosdam mihi peculiariter infestos novos quaerere obtentus, ut calamitatem meam intenderent, in eam rem iactatis etiam rumoribus, rationem ipse recuperandae nativae libertatis et excogitavi | |
et Deo iuvante ad exitum sine vi, sine largitione perduxi. Cum nullum viderem receptum propiorem, Antverpiam me contuli, dispecturus ubi potissimum sedem quieti meae et litterarum studiis sim positurus. Valde mihi grave est, domini, quod tam dura pati libertatis simul et bonorum dispendio coactus sum hactenus, et cogor etiamnum, intra intimos animi recessus mihi conscius integerrimo affectu consilia a me suppeditata quae iudicare potui utilissima medendis difficultatibus enatis antequam ego ad rempublicam vocarer, summa cum fide erga magistratus Rotterodamenses, qui ministerio meo utebantur, parique obedientia erga Ordines Hollandiae et Westfrisiae, quorum sub imperio eram. Sed nec tolerata hactenus mala, nec quicquid ultra mihi eventurum est unquam id in me habebunt iuris, ut amorem patriae mihi excutiant, quem semper corde gessi et quantum mearum fuit virium, quae exiguas agnosco, opere ostendi. Pro eiusdem patriae libertate, tranquillitate ac prosperitate Deum semper orabo, atque adeo ut in eum finem vobis, sublimes ac potentes domini, bonum ac foelix regimen largiatur, v[estris] D[ominis] addictissimus,
| |
XXX Martii 1621, Antverpiae.
Paulo post in Galliam profectus Lutetiae substitit et regem quidem consiliumque ipsius videndi per eorum absentiam felicitas ei non contigit, at quos consiliarios regis Lutetiae invenit, ab iis summa cum humanitate ac benevola amicitiae testatione exceptus est. Quibus ipse et innocentiae suae rationem reddidit et constantem suum in patriam affectum ultro significavit, ipsos rogans ut quantum possent apud regem laborarent, ut rex quam pater ipsius atque ipse semper ostenderant benevolentiam erga Hollandiam, ipsius Grotii patriam, aliasque federatas nationes, eam nunc quoque retineret salutemque ac tranquillitatem earum nationum cordi sibi esse ostenderet. Hunc Grotii in patriam affectum consiliarii dixerunt regi gratum fore, ut cui propositum esset benevolum se dictis nationibus exhibere, si modo earum rectores erga regem ita se gererent, ut par et aequum esset. Haec cum ita se habeant et summorum virorum testimonio constare possint, spargitur tamen in Hollandia atque alibi exemplum epistolae, velut qua significet quidamGa naar voetnoot3 Ordinibus Federatis XIII Aprilis Lutetiam advenisse Grotium atque eum dixisse regis consilio veniam se petiisse ab ipsis Ordinibus Federatis suae e carcere discessionis, ac pollicitum insuper futurum ut se quietum contineret, nec quicquam adversus Ordines faceret, eaque conditione regem ipsi daturum esse salarium annuum. Quae narratio a vero aliena maligneque conficta est. Nam Grotius tantum abest ut nunc libertate recuperata veniam aut postularit aut postulasse se dixerit, ne in summis quidem malis induci potuit ut eam postularet, fisus Deo ac conscius sibi integri propositi et legitimarum actionum. Quas - Deo adiuvante - cognitas faciet iis qui rumoribus decepti rem ignorant. Neque consiliarii regis ullam ab ipso conditionem exegerunt, certi venisse eum in Galliam hoc animo, ut dum hic esset, regi obsequentem ac fidelem subditum se exhiberet atque etiam patriae, si qua posset, utilem navaret operam. Illi igitur mendacio refellendo haec vera rei narratio ipsaeque literae interim inservient, dum rei principalis veritas orbi illucescat. |
|