Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd622. 1621 maart 26. Aan Prins Maurits.Ga naar voetnoot1... 'twelck mij ten langen laetsten heeft doen dencken op middelen om mijselven te helpen ... | |
Bijlage:Willem de Groot aan Dirck Graswinckel, 25 maart 1621Ga naar voetnoot2
Cognate amicissime, Quandoquidem tu doloris nostri non modo spectator, sed etiam - ut bonum amicum decet - particeps fuisti, ius aequumque est ut nunc quoque in laetitiae partem venias. Scias, amicum pectus, fratrem meum cum iam nullam sibi ad liberationem neque patriae ad longiores induciasGa naar voetnoot3 spem reliquam factam esse videret, fugae consilium iniisse. Itaque | |
22o huius mensis qui dies Lunae erat, quo frequens populus ad mercatum Gorincomensem confluit, ab uxore cistae vix quinque pedes longae includi se fecit. Cumque Deventrius, qui iam crudelitatis eius quam in fratrem exercuit pretium centuriam militum accepit,Ga naar voetnoot4 ad conscribendos milites Gorinchemi esset, cista illa a militibus ex arce in naviculam asportata est. Hoc modo ipse excessit, evasit; erupit dicere non possum, nullam enim vim fecit, emissus est mallem dicere. Nos omnes cum primum rem intelligeremus, experti sumus gaudium et maerorem eundem fere effectum producere. Nam quod ille aiebat, Curae leves loquuntur, ingentes stupent,Ga naar voetnoot5
idem nos in maxima nostra laetitia experti sumus ideoque versum illum sic inverto: Levis voluptas loquitur, ast ingens stupet.
Nam gaudium illud suam non capiens mensuram adeo nos conturbaverat, ut ii quos ea res minus tangeret laetiores nobis ipsis viderentur, nisi forte et hoc obstitit nostrae laetitiae quod nondum sincera integraque fuit, partim quia pro fratris valetudine timemus ne aerem ferre non possit, partim quia necdum scimus quonam se receperit. Sed tamen Minoem suum Daedalus effugit.Ga naar voetnoot6
Ad tua venio. Disputatio tua mihi placuit.Ga naar voetnoot7 Vellem tamen scire quaenam tua fuerit sententia super iis quae non determinas et quorum in prioribus meis litteris feceram mentionem. Oratio quam subnexuisti est meo iudicio elegantissima et ad legum commendationem aptissima. Eam hic servabimus ut Ablativo absolute positoGa naar voetnoot8 ostendatur pariterque testimonium Bouricii, quod profecto tam amplum est, ut maius desiderari non possit. Paradoxa tui aviGa naar voetnoot9 ad te mittimus, quae ego, etsi nunquam antehac oculis meis usurpata, summo in pretio habeo propter singularem iuris peritiam ‹quae› in libro illo relucentem, quae non leve adminiculum a bonis litteris et philosophiae gravissimis praeceptis trahi(t). Ille iurisprudentiam non ex doctorum limo caenoque impuris rivulis accepit, sed ex limpidissimis veterum iurisconsultorum fontibus hausit. Recte igitur feceris, si avi tui placita nepos defendas; inveni in Paradoxis quaestiones egregias firmis contra communem opinionem subnixas argumentis, e quibus si nobilissimas elegeris cum laude id fiet tua. Parentes tuiGa naar voetnoot10 nosque omnes censemus te doctoratus potius quam licentiae laurea dignum esse ideoque doctorem promovendum, tum quia apud exteros et praecipue in Germania titulus iste honorificentior est, tum quia tuos in iure provectus sine praeside disputando melius quam cum auxilio alicuius professoris poteris manifestare. Si quando theses tuas compilaveris,Ga naar voetnoot11 rogo ut eas ad nos velis transmittere, ut videamus, num qua in re tibi usui | |
esse possimus. Quas ad me miseras theses, domino Wilhelmo Wijntgis,Ga naar voetnoot12 qui hic est et te plurimum salutat, dedi. Ego mihi alias a patre meo vel tuis parentibus vel te ipso denique cum Franequeram venero impetrabo. Unciam ‹tibi› pulveris Cyprii, quo meliorem Hagae reperire non fuit, huic epistolae adiunxi. Mitto et hymnos fratris Belgicos,Ga naar voetnoot13 ultimum iam in finem suum vergen(tis) captivitatis opus; meliora ab eo iam libero cum quo destinavit venerit expectabimus. Hic finiam, salute tamen prius a parentibus meis, sorore et affineGa naar voetnoot14 dicta. Faxit Deus Optimus Maximus, ut et te et fratrem brevi sospites incolumesque videre possimus sisque tam bono successu doctorandus quam felici disputasti. Votum secundet qui potest nostrum Deus,Ga naar voetnoot15 tuus usu et mancipio,
| |
Delphis, 25 Martii 1621. | |
Adres: Cognato mihi dilectissimo Theodoro Graswinkelio, Franequerae. In de marge staat in een onbekende hand: (Li)beratio (e) carcere. |
|