Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd599A. 1620 april 2. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater plurimum colende, Vidi Rotterodami, sed raptim vidi, tua de Initiis fidei carminaGa naar voetnoot2 et iudicium quidem meum in re tam ardua apud te praesertim exponere vix audeo. Hoc tamen dicam a nemine materiam istam solidius tractari et dilucidius explicari posse. Nam et argumenta sunt firma, imo selecta, et ordo perspicuus et verba aptissima. Omitto iam elegantissimas descriptiones quae hic illic infarciuntur, omitto poeticos spiritus et reliqua quae in omnibus tuis carminibus miramur. Certe hoc opus aliquid amplius sibi arrogat, quia plurimum ab incepti novitate, quod nemo adimpleri posse hactenus credidit, commendatur. Vereor tamen, ut omnibus hoc tuo laudabili instituto satisfacias, praecipue iis qui nimio contendendi studio laborant, dum ea quae ab omnibus conceduntur persequendo medium te inter varias christiani orbis divisiones et schismata interponis. Metuo, inquam, ne et nostri omissa quaedam quae omitti non debere iudicant, conquerantur, et religionis romanae sectatores quaedam aliter defendi in tuo hoc scripto quam ab ipsis fieri solet; neque enim iis sufficit, ut eadem quae ipsi sentiunt, sentiamus, sed requirunt praeterea, ut illa ipsa iis quibus ipsi utuntur, propugnemus argumentis. Ut ecce sua auc- | |
toritas sacris litteris evidentibus in hoc tuo scripto testimoniis asseritur. Qui tamen ecclesiae romanae addictio(r) est haec argumenta reiiciet, usurpans illud Augustini: ne quidem ipsi Evangelio crederem nisi me ecclesiae auctoritas commoveret.Ga naar voetnoot3 Quidam etiam nostrorum theologorum respuent argumentum ad veritatem religionis christianae probandam ab eiusdem religionis universalitate petitum, dicentes forte id a nobis ipsis, cum pontificios oppugnamus, refutari. Illi enim simili argumento religionis suae veritatem cum omnibus suis circumstantiis probare contendunt, quia latius pateat ea quam nos colimus religione. Non dubito etiam, quin aliqui alii institutum tuum calumniantes dicturi sint in scripto tuo non probari trinitatem neque divinitatem Christi, imo ne eius quidem, si bene memini, mentionem fieri; nec sufficiet malignis istis hominibus, si respondeamus id alienum a tuo proposito esse, neque enim perfectum a te christianum describi, sed eius elementa adumbrari, nam omnia in peiorem partem sumere consueti, si quid tale a te praeteritum vident, id pro eo ac si de ipso dogmate dubites habituri sunt. Sed tu his vel similibus calumniis moveri non decet. Non deerunt enim et alii, qui tuo consilio probe perspecto hunc laborem orbi christiano utilissimum a malevolorum hominum morsibus facile vindicabunt. Rerum novarum nihil est quod scribam, praeterquam quod nuper prodiit libellus quidam conscriptus a filio Treslongi, qui in Zelandia archithalassum egit, in quo conqueritur de domino Maurerio,Ga naar voetnoot4 dicens se ab eo maxima affectum iniuria, quia in quadam oratione coram Ordinibus habita, quae Belgice etiam impressa est, dum clementiae exempla allegat, iis adiunxerit exemplum dicti patris sui, quasi Ordines ei quorundam criminum gratiam fecissent interventu reginae Elisabethae, quemadmodum id ipse a quibusdam historicis prodi fatetur; sed male, ostendit enim patrem suum sententia Curiae et Ordinum fuisse plane absolutum et purgatum. Dominus Maurerius auctoritate historicorum se defendit, nec quicquam a se peccatum hac in parte dicit, sed Ordines libellum divulgari vetuerunt. Vale, frater charissime, et quoniam iam Hagam addiscendae praxeos gratia commigravi,Ga naar voetnoot5 si quid scis quod ad studia mea promovenda facere possit, id impertire ne graveris, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, 2 Aprilis 1620. | |
Bovenaan de minuut staat in een onbekende hand: De carminibus quibusdam sacris et libello Treslongii, etc.Ga naar voetnoot6 |
|