Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd601A. [1620 april 19]. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater charissime, Nuper invisi dominum legatum regis Suecorum,Ga naar voetnoot2 qui tibi per me omnia officia offerri iussit, promittens se omnia pro te facturum quae in sua erunt potestate. Bene te sperare iubet de liberatione tua, ita tamen ut hortetur ad patientiam non longi temporis, neque enim res ista tam cito confici potest. Ego respondi valetudinem tuam non permittere, ut tam diu aere libero careas, hanc morborum et imbecillitatis tuae causam esse, illi rei imprimis prospici debere. Tum ille, fateor, inquit, hoc illum merito male habere, sed etiamnum unum aut alterum mensem expectet oportet, nam ei rei etiamnum provideri non potest. Adiunxit se eius rei plurimas rationes scire, quas mihi alio tempore esset indicaturus. Interea me ut hoc tibi significarem rogabat. Rursus postea, utinam, inquit, frater tuus omnia tam bene sciret atque ego. Ne optaret quidem alibi, quam ubi est, esse. Respublica nostra in pessimo est statu ‹pessime constituta est›.Ga naar voetnoot3 Qui iam sunt potentiores nihil quaerunt quam honores, quos per fas nefasque sibi volunt decerni. Princeps non omnia quae vult efficere potest, quod ipse, inquit, expertus sum in re quae maximopere ad reipublicae salutem pertinebat, de qua cum principe agens responsum accepi: Quid me facere vis? illi, designans Ordines, supra litigant inter se et contendunt, ego vero satis multos habeo inimicos, neque expedit, ut novos mihi parem. Haec ille. Quibus addidit se non dubitare, quin brevi novam mutationem simus habituri. Postea incidimus in alium sermonem de scriptis tuis. Dicebam ego te semper fuisse regi Suecorum addictissimum, adeo ut etiam aliquando illi librum dedicare proposueris. Tum ille, utinam id factum esset; si tamen etiamnunc quid illi dedicet, erit id regi gratissimum et aliquid in eius favorem operabitur. Narravit mihi deinde se in porta OstreledanaGa naar voetnoot4 - quam domum cum pago Lirano nuper emit - repperisse hos duos a te versus: Terminus hic Ledae vicinia dicitur Euri.
Euroleda mihi nomen agerque Lirae.
Eosdem se quia tui sunt in nova porta lapidea - vetus enim quae lignea erat iam paene corruit - repositurum; ex quibus omnibus ut et aliis eius sermonibus colligo eum tibi bene favere. | |
Bovenaan de minuut staat in een onbekende hand: Promissio liberationis leg[at]i Suecor[um].Ga naar voetnoot5 |
|