Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd454A. 1616 april 27. Van J. van Vosbergen.Ga naar voetnoot1S[alutem] p[lurimam dico]. Male computaveram, vir clarissime, tempora itineris tui, cum a nobis nuperrime disced(ere)s. Statueram enim ante discessum tuum coram (te) libellum supplicem offerre quem frater MornoviusGa naar voetnoot2 meo nomine tibi obtulit, cuius iustam causam pro singulari tuo in me animo minime repudiaturum confido. Iterum eundum tibi pr[a]esento,Ga naar voetnoot3 te etiam atque etiam rogans, ut cum uxore et socru ReygersbergiaGa naar voetnoot4 te in Zeelandiam recipias, ut honorabili vestra praesentia festum nuptialem nostrum ornes. Status autem dies est nuptiis decimus octavus mensis Maii. In hunc diem si vos huc transfertis, ingenti beneficio nos afficietis, in cuius compensationem omnia officiorum studia in vos conferre adnitemur.Ga naar voetnoot5 Fretus itaque humanitate tua, qua et uxori et socrui persuadis ut nos hoc honore beent, Deum rogo ut te vosque omnes diu incolumes conservet ad gloriam suam et ecclesiae aedificationem, tuus, vir clarissime,
| |
Raptim. Veriae, XXVII Aprilis 1616. | |
Adres: Clarissimo, prudentissimo doctissimoque viro, domino (Hu)goni Grotio, reipub[licae] (R)oterodamensis syndico (...) dignissimo, Roterodamum. |
|