Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd305. 1613 november 23. Van I. Casaubonus.Ga naar voetnoot1Is. Casaubonus Hugoni Grotio, viro praestantissimo, s[alutem] d[icit]. Diu tuas exspectavi, tandem patientiam abrupi et literas querimoniarum plenas exaravi, quas dum obsigno ecce epistolam a teGa naar voetnoot2 et tui nuperi libri quatuor exemplaria, nam quintum Thorius iam acceperat.Ga naar voetnoot3 Legi tuas cupide, cupidius ipsum librum, quo nihil elegantius, nihil ad hodierna tempora accommodatius, nihil meo quidem iudicio lectu dignius iampridem venit in lucem. Optarem ut multa eiusmodi scriberes, nisi illud optare esset εὐσεβέστερον, ut desinant tandem inter nostros omnes occasiones stylum exercendi in ἐριστικοι̂ς libellis. Quomodo enim triumphaturos putas hostes veritatis - τοὺς παππομανου̂ντας dico - de hac exorta contentione inter te, eius loci et praestantiae virum, et Sibrandum, non obscuri nominis in nostris partibus theologum? Ego, cum Sibrandi illam praefationem legi,Ga naar voetnoot4 nihil aliud ex ea collegi nisi virum pium, iusto odio socinianismi paullo vehementius commotum, magistratus suos, in periculo ecclesiae remissius agentes, ad simile odium concipiendum voluisse stimulare. Hoc nomine gratias illi deberi nemo, opinor, ibit inficias qui Vorstiana paradoxa diligentius expenderit. Caeterum | |
quam vera sint quae in epistola Sibrandi narrantur et quam iusta sit illius querela de illustrissimis Ordinibus, soli norunt qui res vestras propius habent notas.Ga naar voetnoot5 (A)t mihi, fateor, eam epistolam perlegenti valde (i)llud accidit mira(ri quo)d invidiam τη̂ς (ἰ)σοτιμίας et totiusGa naar voetnoot6 (ill)ius καινοτομίας (a) ministris in magistratus Sibr[andus] devolvit. Sed hoc leve videbatur prae fidei orthodoxae integritate, cuius confirmandae studium eam Sibrando epistolam expressit. Quo magis d[olendum?]Ga naar voetnoot7 Ego nollem factum, ut tu in ea epistola reperires quae iure posses reprehendere. Semper enim eius mihi venit in mentem: ἠ̂ κεν γηθήσαι Πρίαμος Πριάμοιό τε τέκνα,Ga naar voetnoot8 quam cogitationem etiam animum tuum subiisse teque eam scriptionem ἕκοντα ἀέκοντι θυμῳ̂Ga naar voetnoot9 suscepisse libelli tui finisGa naar voetnoot10 luculenter demonstrat.Ga naar voetnoot11 Non dubito eos qui partem illam auream scripti tui diligenter considerarint fore tibi aequiores.Ga naar voetnoot12 |
|