Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd290A. [1613] oktober 15. Van P. Bertius.Ga naar voetnoot1Amplissime vir, Iam pervenimus usque ad umbilicos.Ga naar voetnoot2 Quia autem praevideo aliquid nobis in primo folio spatii vacui relictum iri, volui consignare quaedam loca iis quae abs te posita sunt adfinia. Socrates Ecclesiasticae historiae libro V in praefatione: ἀφ᾽ οὑ̂ χριστιανίζειν ἤρξαντο οἱ βασιλει̂ς, τὰ τη̂ς ἐκκλησίας πράγματα ἤρτητο ἐξ αὐτω̂ν, καὶ αἱ μέγισται σύνοδοι τῃ̂ αὐτω̂ν γνώγῃ γεγόνασί τε καὶ γίνονται.Ga naar voetnoot3 Theodoretus libro 1 Ecclesiasticae historiae capite 24 de Constantino: ὁ μὲν οὐ̂ν πανεύφημος βασιλεὺς τὰς ἀποστολικὰς φροντίδας ἐν τῃ̂ ψυχῃ̂ περιέφερεν, οἱ δέ γε τη̂ς ἱερωσύνης ἠξιωμένοι, οὐ μόνον οἰκοδομει̂ν οὐκ ἐβούλοντο, ἀλλὰ καὶ αὐτὰ τὰ τη̂ς ἐκκλησίας ἀνορύττειν ἐπεχείρουν θεμέλια.Ga naar voetnoot4 In Novellis quoque titulo II de Iudaeis et Samaritanis: inter caeteras solicitudines quas amor publicus pervigili nobis cogitatione indixit, praecipuam imperatoriae maiestatis curam esse percipimus verae religionis indaginem.Ga naar voetnoot5 Alciatus in Codicem rubrica de sacrosancta ecclesia: nemini dubium est, quin in primitiva ecclesia de rebus et personis ecclesiasticis ius dixerint imperatores.Ga naar voetnoot6 Poteris vel aliquid ex istis deligere vel ipse submittere quo impleantur vacuae pagellae; nisi vacuas manere cupias.Ga naar voetnoot7 Interea non possum caelare Altitudinem tuam redditas mihi heri sub vesperam litteras nomine presbyterii, ut vocant, et magistratus CapellaniGa naar voetnoot8 scriptas, quibus sollicitor, ut pro Joanne de VriesGa naar voetnoot9 apud senatum vestrum et toparcham CapellanumGa naar voetnoot10 iterum intercedam. Etsi vero discipuli mei caussa, cuius et pietatem et modestiam multis experimentis iampridem cognovi, libenter id facere cupiam, tamen quum minus mihi adhuc perspectae sint rationes vestrae, neque velim consiliis vestris moram iniicere, nedum ut permoveam ea quae pacandis rebus hactenus a vobis gesta sunt, non iudicavi quicquam | |
in hac caussa mihi faciendum inconsulta Altitudine et prudentia tua. Non ignoro, quam multa tranquillitatis adferendae caussa et facere oporteat et pati. Quodsi igitur eo loco res nunc sunt ut Frisii nostri commendatione concordiam toparcharum non putes laesum iri, fac me quaeso certiorem. Ego illum, prout meretur, commendabo. Est enim talis, ut si eius mor(es nos)sent fratres nostri Rotterdamenses, ipsi eum quem nunc arcent, ultro (essent) ad se allecturi et ad se invitaturi. Sin existimabunt repuls(am) Oudartii exclusione Frisii esse vindicandam, non reluctabor, t(anquam) indicem haec talia ab ecclesiasticorum moribus debere esse aliena.Ga naar voetnoot11 Et alius in collegio, Frisio isto multo aptior, de quo poterit quoque Altitudo cogitare. Habet enim respublica apud me deposita ecclesiarum seminario ingenia suo tempore patriae utilita(tem) latura et paci publicae operam datura.Ga naar voetnoot12 Faxit id Jesus, dominus noster. Vale, tuus,
| |
Datae Lugduni Batavorum, XV Octobris 1(613). | |
Adres: Amplissimo viro domino Hugoni Grotio, fisci Hollandici advocato et syndico reipublicae Rotterdamensis, Rotterdam. Den bode loon. |
|