Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7147. 1644 november 17. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Quod qualibet hebdomade non scribo, imputandum est sterilitati huius loci. Pacis colloquium, cui in nostris literis merito primas daremus, lento admodum gradu ad initia sua procedit. Post longas ambages caesarianorum hic tandem convenire potuimus super tabulis procuratoriorum; nondum tamen commutatae sunt.Ga naar voetnoot2 Dominus Torstensonius adhuc est ad Salam,Ga naar voetnoot3 in meliori statu quam Gallasius, qui undique cinctus aegre se sustinet. Illatum est castris eius supplementum Saxonicum, sed exiguum et quod illi in angustiis constituto oneri futurum multi putant. Non videntur istic diutius duraturi, itaque cum omnibus veredariis exitum rei expectamus, nostris equidem bonum. Hassiacae copiae venientes e Frisia praecedenti hebdomade iverunt | |
per hanc dioecesin et vicina loca.Ga naar voetnoot4 Spes est dominum Torstensonium, si Hatzfeldius in Misniam iverit,Ga naar voetnoot5 ab Hassi(a) suppetias habiturum.Ga naar voetnoot6 Contra Daniam feliciter hoc anno pugnavimus terra et mari. Quantam victoriam regia Maiestas iterum ad Femeren reportavit de classe Danica die 13/23 Octobris, haud dubie ad vos perlatum est.Ga naar voetnoot7 Nolui de ea re ante aliquid scribere quam certa comperissem. Nunc ergo chartas hic insertas mitto, quibus na[u]machia illa delineatur.Ga naar voetnoot8 Reliquae chartae concernunt colloquium de pace ecclesiastica quod in Polonia moliuntur.Ga naar voetnoot9 An haec sit via ad talem pacem et an ea Europae aliquando obtingere possit solida, multi dubitant; et rationes habere videntur quales sunt illae in chartis hisce descriptae.Ga naar voetnoot10 Non ignarus ergo operarum et lucubrationum vestrarum in hac re, iudicio Magnificentiae vestrae hanc rem submitto, sperans me si modo alia graviora non intercesserint, eius participem futurum. Quibus Magnificentiam vestram divino favori studiosissime commendo maneoque, Magnificentiae vestrae ad officia paratissimus. | |
Osnabruggis, die 7/17 Novembris 1644. | |
In dorso staat: Osnabrugis, die 7 Novembris anno 1644. Ad Hugonem Grotium. J.O. Axelii. |
|