Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7105. 1644 oktober 22. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis habet se non quam vellet bene sed meliuscule.Ga naar voetnoot2 Regina et aula omnis, in qua nunc est et princeps Condaeus et filius eius, dux Anguianus, cis paucos dies hic sunt futuri. Urgetur adhuc comes Harcurtius, ut in Catalaniam eat, magnae sane opis egentem, quandoquidem Castellani Balageriam cepere, quae diei unius itinere abest a Barcinone, in qua erant milites sexcenti et quae victoribus cessit magna frumenti copia. Et nunc imminere dicuntur oppido Servierae, Catalanis plerisque Gallici imperii non minus pertaesis quam antea Castellani fuere. In Germania multum augescunt copiae Bavaricae. Dicitur Binga Gallicum praesidium, quod tenue erat, expulisse, et idem futurum fuisse Mogontiaci, nisi auctum fuisset ex aliqua eius rei suspicione praesidium. Eo magis miror famam valide hic spargi de Treviris tutelam Galliae expetentibus. Magalottius Italus peramicus cardinali Mazarino, captis in Lotharingia locis non firmis Sanctavaugio, Sarbruca, Vaudervangia, addidit se copiis illis quae sub duce Anguiano fuere; nunc autem sunt sub marescallo Turennae. Adduxit equites mille ducentos, peditum plus aliquanto. Quidam hostium caesi ad Sanctum Menehaldum. Gassio apud Guinoci montem est et ex vicinis Flandriae locis ad Ipram usque tributa accepit. Rosa et Tubadelius volunt a militia exire. Elector Mogontiacensis Viennam iturus creditur.Ga naar voetnoot3 Archiepiscopus Remensis iam suae dioeceseos synodum habere vellet; permissum a regina regente obtinere non potuit.Ga naar voetnoot4 Marescallus Turennae dicitur per ripam Rheni descendere Mosellam versus. Maxima vero pars Bavarici exercitus esse ad Mosbacum apud Nicrum amnem. Dux Bavarus aliquem de suis huc misit, in speciem desiderans ut antehac sini medium se in hoc bello gerere, revera ut sine suo damno tempus extrahat donec omnes copias contraxerit. Regina Angliae nunc dicitur huc non ventura. Credo, quod cardinalis Mazarinus id metuens disputationes quasdam ceperitGa naar voetnoot5 super honoris habendi ritibus. Elector Palatinus Londinii in sermone publice habito multum approbavit causam parlamentariorum, quod regi Britanniae et hic reginae dolet. In domo Sabrani residentis Galliae capta est femina nobilis, ipsius hospita, credita cum Hibernis quibusdam ex eo numero quos parlamentarii rebelles vocant et qui incogniti Londinium venerant, consilia participasse. Sabrano apparitores non permiserunt seorsum ei feminae loqui. Et ipse ex hac re in suspicionibus est apud parlamentum. Regem autem ipsum Britanniae audimus nunc esse Excestriae; Plimuthi autem obsidionem a regiis derelictam. Wallerum et Mancestrium parlamentarios esse in Wallia, ubi oppida ceperint quaedam. Urbem Novi Castelli non ultra obsistere posse parlamentariis; iisdem comitem Essexium suspectum fieri. | |
Magna hinc vis pecuniae Romam iit, ex qua Gallis nihil aliud quam contra eorum votum electi pontificis offensa parta est;Ga naar voetnoot6 quam tamen pontifex dissimulat.Ga naar voetnoot7 In Arragonia protonotarius quidam captus est et ad inquisitionem tractus sub magico crimine. Hic vero puer est educatus inter pontificios sed quem magni faciunt Carentoniani.Ga naar voetnoot8 Dicit se - horreo eloqui - raptum fuisse in tertium caelum.Ga naar voetnoot9 Carentonianis autem ideo placet, quod affirmet papam esse AntichristumGa naar voetnoot10 et missam sacrum abominationis. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det omnia prosperrima, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXII Octobris 1644.
Duo video dubitari, primum an e Binga eiectum sit praesidium Gallicum, deinde an Plimuthi obsidio a regiis in Anglia plane sit derelicta. Cardinalis Mazarinus, adhuc infirmus, CholietiGa naar voetnoot11 apud hanc urbem sperat se recuperaturum sanitatem. Regina regens, si quid huic cardinali evenisset humanitus, destinabat ei successorem ex Italia cardinalem Bichium.Ga naar voetnoot12 Wattenae in Flandria praefectus est Manicampius, qui Colmariae praefectus fuit.Ga naar voetnoot13 Dux Parmensis filiam suam fratris filio pontificis vult dare, ut eum a Barbarinorum, quos odit, affinitate abstrahat. Nomen ei iuveni est Camillus Pamphylius. Venit ad pontificem et a Melita Christophorus PamphyliusGa naar voetnoot14 et multi e domo Alteria, quae affinis est Pamphyliorum. Legati qui ad pacem commendandam mittuntur, sunt cardinalis Antonius ad imperatorem, in Galliam Spada, in Hispaniam Sacchettus, is qui pontificatum speraverat. Quo vero magis valeat ad pacem suasio, pontifex omnes quos habuit dimisit milites, nisi qui ad praesidia aut ad custodiam corporis ipsius, quando ita moris est, necessarii putantur. Legati vero et principes qui Romae sunt, etiam quos ad sui tutelam sumserant, eos ablegarunt. Leges bonas contra vim et luxum facit pontifex, antehac iusti- | |
tiae fama insignis. In Hibernia Eugenius OneilGa naar voetnoot15 parlamenti Anglicani milites quater mille occidisse dicitur. In Anglia vero domini Goringii hic legati filius cepisse oppida maritima Barnistapulam et Ilfarcombum. Rex Angliae cum principe Mauritio ire ad Angliae australia. Legati a parlamento missi sunt ad Essexium, sine quorum consilio nihil agat. Bavaricos et Gallos nunc Rhenus distinet apud Manhemum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinus valet. De aula Gallica. Catalanica. Varia ex Germania, Lotharingia et Flandria. Remensi synodum habere non permissum. De Turenna. Bavari desiderium. De regina Angliae. Turbae Anglicae. Pecunia a Gallis Romam missa. Quidam in Arragonia ad inquisitionem tractus. Dubia de Binga et Plimutho. De Mazarino; cui destinatus successor Bichius. De Manicampio. Varia de pontifice. Anglica. De Bavaris et Gallis ad Rhenum. |
|