Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7028. 1644 september [3]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Conveni ducem Aurelianensem,Ga naar voetnoot2 | |
[pagina 704]
| |
Ga naar voetnoot2 atque ei de Gravelinga capta gratulatus et alias in | |
posterum precatus victorias exposui causas belli in regem Daniae.Ga naar voetnoot3 Dicebat se non dubitare, quin gravissimis de causis id susceptum fuerit, seque in consilio reginae nostris rebus fautorem fore. Ostendi etiam belli illius causas legato Veneto dedique ei edictum reginae ad subditos suos,Ga naar voetnoot4 epistolam senatoris Poloni ad marescallum TorstensoniumGa naar voetnoot5 et significationem a legatis Suedicis, qui Osnabrugae sunt, factam imperatoris legatis.Ga naar voetnoot6 Respondit omnia quae pacificatorem decebant: neque ullo modo dubitandum, quin implicatos bello Germanico tam gravi Suedos nulla causa nisi plane necessaria egisset in arma contra Danos; non probari prudentibus tergiversationes, quas inde captarent caesariani; nec quod repudiassent accipere Suedorum perscriptas querelas. Dominus Cerisantes domino comiti Bryennio locutus est de ineundis pactionibus.Ga naar voetnoot7 Respondit ei dominus Bryennius moris Gallici non esse, ubi sit legatus, eo praetermisso de pactis agere. Fuere Iovis die in parlamento dux Aurelianensis et princeps Condaeus.Ga naar voetnoot8 Magna quaestio agitabatur, an regina regens si ipsa veniat in parlamentum, ita ut reges maiores annis solent, possit solo iussu sine sententiis eorum qui in parlamento sedent, efficere, ut edicta probentur et actis inscribantur. Captant parlamenta pupillarem regis aetatem, ut iura prope intermortua resuscitent. Et plebs sine parlamenti auctoritate aegre paret edictis nec facile reperiuntur redemtores qui absque ea fidem publicam tutam existiment. Fuit et alia dubitatio, an dux AurelianensisGa naar voetnoot9 ut vicarius possit corporis sui custodes eo adducere ubi regina cum praesidio est, ut nuper in aede sacra evenerat. Petuntur ab hac civitate mutui milliones viginti, pro quibus reditus quidam obligarentur. Sed effugia quaerit civitas ob exempla promissorum antehac non bene impletorum. Tam Gratia- | |
nopoli quam in Languedocia motus fuere contra nova onera, non sine aliqua magistratuum caede. Quidam in Bastiliam missi sunt, novorum dogmatum suspecti. Et Divione puniti iudices inferiores, qui feminas sola aquae frigidae exploratione magici criminis damnaverant. Vetita hic invectio mercium inutilium ex Hispania ad servandas in regno pecunias. Tributa bellica ad redimendas agri direptiones inter Gallos et vicinos eis Belgas sublata sunt. Ecclesiastici in olim possessa Sedani restituuntur, ut quondam in Benearno, aliunde assignatis pecuniis per quas indemnes fiant reformati. Exercitus sub Elbovio inter Borborgum, Bergam Flandriae et Montem Castellensem duabus fossis et vallo terreno se tuetur. Procedit et opus novi castelli sex propugnaculis ad Wattam, agiturque de struendis aliis praeterea duobus ad Wattendoncam et Dapam. Beckius ad Melonem adduxit bis mille pedites, equites octingentos, et Lotharingicos auxit Thauvanius,Ga naar voetnoot10 Longuiaci praefectus, peditibus [quinquaginta] supra quadringentos. Abest parum a castris Gallicis, ad Mardychium, ubi Iccium portum fuisse volunt Flandriae eruditi,Ga naar voetnoot11 tenente se Piccolominaeo. Friburgum non obsidetur. Hohentvila libera est, Bavaro et inde et e praesidiis colligente quantum potest militis apud Rotteburgum. Ab eodem principe Hazfeldius eiusque copiae ab itinere Lucemburgum versus revocatae sunt, cum promisso se id apud imperatorem, qui contra iusserat, ex praesenti necessitate satis excusaturum. Galli in illis locis sunt ad X equitum, septem peditum millia. Accedunt ex praesidiis quae Galli in Lotharingia et vicinis locis habent, decem millia, pedites pars maxima. Eunt versus inferiora Palatinatus, forte Stolhoviam oppugnaturi. Merciacus illis quantum potest itinera impedit, faucibus quibusdam insessis. Vaubacurtius acceptis a Villaregio copiis Mottam in Lotharingia obsidet. Reginae Angliae coeli natalis haustus brevi in tantum profuit, ut manum quae siderata erat, movere ad scribendum incipiat. Putatur post lavationem in aquis Borboniis ventura Galeonem, quae arx est specioso positu in Normannia, ut tanto propior sit rebus Anglicanis, quae regi non optime procedunt. Scripserat rex ad comitem Essexium, ut ad se veniret et pacem populis redderet. Respondit fidem suam parlamento adstrictam, eius esse de pace constituere. Electoris Palatini illuc profectio hic magnae ambitionis suspecta est.Ga naar voetnoot12 Mancestrius parlamentarius dux Wilbecam in Nottingamia cepit; Middeltonius in Wallia Warham, concisis nonnullis principis Roberti equitibus. Etiam Eieri regii tribuni cohors damnum accepit. Apud Abingtonum erat Wallerus. Hiberni quadringenti ex Anglia in patriam rediere, ut protestantibus vires ibi recolligentibus obsistant. Romae ut in interregno multae caedes fiunt. Princeps Thomas desperato, ut videtur, Aronae arcis obsidio et munitione ad Naviliam alia agitat, forte Santiae imminens. Hispani illorum locorum adhuc intra oppida manent. Dux Anguianus et marescallus Turenae pontem habent et machinas multas, et accepere decies mille saccos farinae, pecuniam ad sexaginta millia pistoriensium, ducenta millia francorum per Basileam. De Taragona a Gallis obsessa et morbo regis Hispaniae rumores incerti. Aula Turcica multum adhuc fluctuat. Aga ianizzarorum factus est tertius vizirius et primum locum sperat. Tres alii vizirii et sultanarum mariti ab aula in longinquas provincias missi sunt. Rutziuptarus IchoglanGa naar voetnoot13 ex puero cubiculari factus est aga ianizzarorum. Alii paris ordinis pueri et | |
spado quidam Rhodum relegati. Selectar sultani antehac Musahipus,Ga naar voetnoot14 id est amicus primae gratiae, factus est capitaneus bassa in locum eitziris bassae, qui iam et vitae metuit. Praefectus armamentario et navibus longis strangulatus est.Ga naar voetnoot15 In aula adeo mobili incertum est, an pacis cum imperatore studium sit praevaliturum, an spes ex Ragozii successibus.Ga naar voetnoot16 Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXIX Augusti/VII [sic] Septembris anni 1644.
Regina regens in parlamentum non ibit, videns sibi de potestate moveri controversiam. Senatores huius parlamenti dixerunt duci Aurelianensi et principi Condaeo se nihil malle quam ut ad res necessarias pecuniae reperiantur, sed eas quaerendas non apud plebem exsuctam, sed apud hirudines regni et populi. De Santiae in Italia obsidio non ultra dubitatur. Prope Taragonam castellum quoddam ab Eremo nomen habens Galli cepere. In Friburgum quingenti milites augendo praesidio intravere. Domini Hambraei negotium, cui magnum malum imminet ob fidem suam obstrictam pro popularibus multis, Sublimitati tuae, quantum ipsa pro summa sua prudentia aequum iudicabit, etiam atque etiam commendo. Ipse rem totam amplius explicabit.Ga naar voetnoot17 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Aurelianensi et legato Veneto. De Cerisante. In parlamento Parisiensi agitata. Mutuum a Parisiis petitum. Tumultus in Gallia. Capti in Bastiliam missi. Iudices imperiti circa sagas puniti. Vetita Hispanarum mercium invectio. Tributa bellica mutuo sublata. Catholici Sedani restituti contra reformatos. De exercitibus in Belgio et Germania hinc inde dispersis. Regina Angliae haustu aquae Borbonicae convalescit. Acta regis Angliae cum Essexio. Gallorum mens de Palatino. Turbae Anglicae. Caedes Romae. De principis Thomae gestis, Anguiano et Turena. Fama ex Hispania. Fluctuant Turcae ob mutationes aulae. De parlamento Parisiensi. Santia in Italia obsessa. Eremus in Hispania captus. De Friburgo. Hambraei negotium commendat. |
|