Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6798. 1644 april 4. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone observandissime, Quam saepissime hic Dani sparguntGa naar voetnoot2 marescallorum belli ducum mortes et exercituum nostrorum strages, cum tamen certo adhuc constet dominum marescallum HorniumGa naar voetnoot3 occupasse Helsingburgum et praecipuas circumquaque urbes castellaque aut vi expugnasse aut deditione cepisse aut obsidere. Daniae rex Hafniae defensionem Zelan- | |
diae parat,Ga naar voetnoot4 filius Malmogium defensum iverat,Ga naar voetnoot5 quod fortiter a nostratibus oppugnari fertur. TorstensoniusGa naar voetnoot6 vivit valetque et nuperrime ex Fiunia erumpentes et in Juthiam transgredi tentantes ita repulit, ut quadringenti caesi aut submersi sint.Ga naar voetnoot7 In illa velitatione nonnulli Suedorum milites caesi, qui mox a Danis in magni nominis duces conversi sunt, ut non dubitaverint etiam marescallum ipsum mortuum affirmare, quem constat Haderslebiae adhuc castra habere, castellum ibidem munire, Rhensburgum cogitare et unam legionem post aliam in superiorem Germaniam ablegare. De literis mittendis nulla adhuc securitasGa naar voetnoot8 antequam mare septentrionale a Gerianis navibus, quae serio parantur, purgatum sit et hinc Gotheburgum tuto eatur.Ga naar voetnoot9 Quae ex Juthia Gotheburgum cogitabat navicula cum literarum fasciculis in Danorum manus pervenit. Missus est a domino GerioGa naar voetnoot10 ad Torstensonium nuntius qui exquireret quo pacto optime disponeretur illa quae hic paratur classis. Gallos Batavosque malle Austriacorum vim frangi quam potentiam Suedorum augeri, magis magisque patefit. Inde dominus de Tuillerie in Suediam nunc abitum paratGa naar voetnoot11 et Foederati Proceres de mittendis legatis et componendis rebus serio cogitant.Ga naar voetnoot12 Interea magnam etiam munitissimamque classem instruunt, quae legatos mercesque Oresundam usque feret, ut armati pro pace loquantur et res eo deducant, ut maneat pristinum rosenobilis vectigal, pro quolibet malo Sundam permeante.Ga naar voetnoot13 In eo facile cum Battavis congruunt Hanseaticae urbes.Ga naar voetnoot14 Est et hic editum Germanorum pro pace votum a Veidenhemio non ineleganter | |
scriptum;Ga naar voetnoot15 forte idem iam aut Lutetiae recusum aut eo ab Elzeviriis transmissum.Ga naar voetnoot16 Loccenii Antiquitates Sueo-GothicasGa naar voetnoot17 non credo adhuc typis mandatas; si quid de iis aliquando audivero, Excellentiae vestrae ocius significabo. Eiusdem argumenti volumina et alii parant, utpote Georgius Lilia, nobilis Suedus et parlamenti Dorpatensis vicepraeses,Ga naar voetnoot18 qui etiam ostendit quatenus Sueo-Gothica lingua cum orientalibus congruat, quod etiam fecit magister Sveno Jonae Westrogothus, linguarum orientalium in academia Upsaliensi professor.Ga naar voetnoot19 Messenius iuniorGa naar voetnoot20 quoque multa ex antiquitate Sueo-Gothica a patreGa naar voetnoot21 eruta protrudere conatur. Illius pater tempore Sigismundi regis Upsaliae iura et humaniores literas profitebatur et catholicis plus satis addictus fuit atque propter crimina nonnulla carceri perpetuo in ultima septentrione addictus ante annos aliquot obiit. Pastor ecclesiae Jenicopensis BasiusGa naar voetnoot22 historiam Sueo-Gothicam ecclesiasticam nisi fallor conscripsit. Ex hisce quaedam nondum parata aut typis commissa, quaedam adhuc sub praelo sunt. Optarem haec et alia ex cancellaria patria in manibus Excellentiae vestrae esse, ut a celso ingenio et eruditissima prudentia illustrissimae Excellentiae vestrae patria nostra illustraretur.Ga naar voetnoot23 | |
Quod illustrissima Excellentia vestra sibi placere facit literas meas,Ga naar voetnoot24 sola ingenuitate et obsequio se commendantes, et adhuc admittere dignatur, pro summo Excellentiae vestrae in meam tenuitatem favore interpretabor, quem obsequiis, fide et servitiis semper demereri conabor. Voldemarus comes, quem populi rumor mortuum voluit, a Muscoviae duce sponsaque honorifice exceptus est et eodem die quo Muscoviam intrabat,Ga naar voetnoot25 de irruptione Suedorum in Holsatiam cognoscebat.Ga naar voetnoot26 Caesaris auxilia aut nulla aut infirma fore existimo, cum et Hungaria a numeroso exercitu infestetur et in Misniam Koningsmarckius, in Silesiam DuglassiusGa naar voetnoot27 eat. Tum etiam suspecta Turcarum imperatoris armaGa naar voetnoot28 et protestantium in Hungaria fides.Ga naar voetnoot29 Inter hos Europae motus novos sunt adhuc qui pacem sperant et indefessis votis se impetraturos existimant. Quod det Deus omnis boni pacisque auctor et illustrissimam Excellentiam vestram cum suis perpetuo salvam felicemque servet, illustrissime et excellentissime domine legate, illustrissimae Excellentiae vestrae obsequiosus servitor,
| |
Amstelodami, 4 Aprilis 1644. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Suediae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino/domino Hugoni Grotio, domino meo observandissimo. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Martii [sic]. En in dorso: 4 Aprilis Appelboom 1644. |
|