Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6763. 1644 maart 14. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, Cum decem naves Danicae armatae et aliae subditorum piraticae infestent Balthicum mare, nescio quomodo adhuc de missione literarum aliquid tuti expectare possimus,Ga naar voetnoot2 cum domi glacies impediat exitum navium nostrarum. Neque etiam Gotheburgum tutius itur, cum situm sit inter Norvegiam et Hallandiam Cimbrico freto proximam. Eadem est causa, cur causarum belli declarationem habere non possimus, unde credo a legatorum Excellentiis Mindae tale quippiam parari.Ga naar voetnoot3 De Muscovita et Polono nihil adhuc certi habemus. Ad utrumque legatos miserat Daniae rex,Ga naar voetnoot4 pro quo a Bauditzio in Sarmatia colliguntur milites.Ga naar voetnoot5 Nuperrime enim 180 millia imperiales Lubeca in eam rem Dantiscum missi. An etiam idem Gedanum concedat, nondum aliquid certi comperire potui.Ga naar voetnoot6 Voldemarum comitem circa Muscoviam cum suis occisum esse aiunt.Ga naar voetnoot7 Quam habilis ex Juthia exeat exercitus noster, in tractatu quodam Belgico probatur, qui ostendit Danicum bellum communi in Germania protestantium causae utilissimum esse.Ga naar voetnoot8 Belli societatem perpetuam cum caesare vix inibit Danus, cum regni Daniae senatores promti satis sint ad pacem,Ga naar voetnoot9 offensi a machinationibus regiis nostra arma in se irritantibus, et magnae in publicis belli pacisque negotiis authoritatis. Accedunt Galliae et Foederati Belgii mediationes, quorum uterque propter Austriacos, alter propter commercia summa ope procurabunt quietem.Ga naar voetnoot10 Nonnulli volunt dominum Davausium pridie ex hac urbe Daventriam euntem clanculum ad componen- | |
dum bellum in Suediam contendisse.Ga naar voetnoot11 Quid Anseaticae urbes Lubecae concluserint, adhuc ignoratur; nonnulli volunt illas parare defensionem in omnem eventum. Ragotzii irruptio in Ungariam ab omnibus Germaniae locis confirmatur.Ga naar voetnoot12 Literae Holmenses 23 Decembris dataeGa naar voetnoot13 nuntiant omnia in Suedia bene esse et summa ope militiam terrestrem maritimamque parari. Gustavum Hornium volunt Sconiam cum exercitu intrasse,Ga naar voetnoot14 ChristianopolinGa naar voetnoot15 occupasse et partem copiarum in Norvegiam misisse.Ga naar voetnoot16 Torstensonius adhuc Haderslebiae est;Ga naar voetnoot17 ingentem navigiorum vim colligit ad invadendam Fiunniam a rege ipso et quinque millibus obsessam. Quaedam regiae naves Traumundae, in Sunda et Albi dispositae sunt.Ga naar voetnoot18 Gluckstadienses 4000 milites possidentesGa naar voetnoot19 emiserunt naves pro recuperandis tribus armatis et septendecim onerariis navibus Ripae a legionis equestris praefecto Daniele occupatis.Ga naar voetnoot20 Nonnulla regimenta ex Holsatia in Pomeraniam eunt, quae a DuglassioGa naar voetnoot21 in Silesiam ducantur et Glogavio annonam praebeant. Iuxta Albis ripam inter Hamburgum et Gluckstadium erigitur castellum.Ga naar voetnoot22 Navigationes in Suedorum portus et omnia in Daniae regno privatorum cum exteris nationibus literarum commercia diplomate a rege prohibita. Torga in Misnia a caesare occupata et a Saxoniae principis militibus custoditur.Ga naar voetnoot23 Nostrae in Silesia munitae urbes castellaque prope omnia a commeatu prohibita et a milite caesareano circumcessa. Volaviense praesidium invasionem caesareanorum ita retudit,Ga naar voetnoot24 ut quingentis occisis obsidionem relinquere cogerentur. Saxoniae dux de subsidiis | |
apud caesarem sollicitavit ad vindicandas sibi urbes a Suedis occupatas,Ga naar voetnoot25 quod ipse praestare non potest antequam virescat campus et pabulum praebere possit iumentis. Sed et obsidionem urbium et succursum Daniae regis principumque multum impedient Ragotzii arma et Duglassii ex Pomerania in Silesiam migratio. Amicus quidam in patria,Ga naar voetnoot26 gnarus Excellentiam vestram me honore suarum literarum beare, rogavit ut peterem ab Excellentia vestra brevem informationem Galliarum, Hispaniarum, Portugalliae et Italiae principum rerumpublicarumque interesse in tractatione pacis. Sed quia dubito id breviter fieri posse, hoc ab Excellentia vestra tot publicis et sacris districta negotiis sperare non audeo. Ignoscat, quaeso, Excellentia vestra, quod ad illustrem Excellentiam vestram, literarum nostrae aetatis principem, Latinas literas scribere sustineam impolitas et aliis idiotissimis refertas. Deus, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimam Excellentiam vestram perpetuis beet successibus, illustrissimae Excellentiae vestrae cultu et obsequio addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 14 Martii 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Martii 1644. De antiquitatibus Suedo[rum] et Gothorum.Ga naar voetnoot27 En in dorso: 14 Martii 1644 Appelboom. |
|