Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6721. 1644 februari 20. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Sicut mandata avide exspecto secundum quae de rebus contra Daniae regem susceptis hic loquar,Ga naar voetnoot2 ita facile credo non omnes tales esse quas hoc tempore vulgari ex usu sit, ne qui consiliis Danicis immixti fuere, videntes ea non latere, aperte in causam descendant. Residens a Polonia qui hic est, homo Italus et cardinali Mazarino amicus, ait si pergant res nobis in Dania succedere sicut coeperunt, periisse Poloniam et religioni romanae summam imminere labem; quodsi Suedi per matrimonium BrandeburgicumGa naar voetnoot3 praeter oram maritimam etiam Juliacensis successionis terras obtinuerint, non eos longe a Gallico fine abfore.Ga naar voetnoot4 In Gorini legati hic Anglici ad reginam Angliae literisGa naar voetnoot5 et hoc erat, non debere reginam veteres vestes abiicere antequam habeat novas. Id vero hic regina regens cum Gorino colloquens ita interpretata est: suadere eum reginae ac regi Angliae, ne ab Hispanica amicitia recedant dum in incerto est quid a Gallia sit exspectandum. Fuit autem Gorinus nuper Carentoni, ibique apud eius ecclesiae ministros testatus est regem suum, quicquid rumores dicant, semper fore defensorem fidei ac religionis reformatae. Sed hoc illi dictu quam aliis creditu fuit facilius. Quas e Batavis accepi literas, eae me docent multos qui ibi in summa re versantur, optare, ut hoc tempore foedus inter Suediam et Batavos ex gentis utriusque commodo fiat. Quibus autem id velint conditionibus, id optime noverit dominus Spiringius.Ga naar voetnoot6 Legati Gallici adhuc tempus in Batavis terunt.Ga naar voetnoot7 Dux Carolus videtur militum suorum partem velle collocare in Coloniensi agro et Juliacensi. Hassi speculantur aliorum exitus.Ga naar voetnoot8 Classis quae ad Gades advenit, portasse dicitur partim regi Hispaniae, partim mercatoribus XII scutatorum milliones. Motta Odincurtius videtur non diu futurus in quibus est partibus, quia propinquus est Noierii et creditur earum esse partium quae sunt contra cardinalem Mazarinum. Pax in Italia ita praecocta est, ut approbationem tantum papae exspectet, qui in ultima vitae meta esse creditur. Lex proponitur, ut Castrum et alia bello capta reddantur, Mutinensis lites quas Romae habet, brevi definiantur. Neque tamen, ut maxime pax fiat, Itali principes dimissuri sunt copias. Et contra Barbarini adversus fortuita ex Viterbio et aliunde militem | |
Romam advocant. In pace quae proponitur et hoc est, ut novae molitiones destruantur et ut dux Parmensis reditus persolvat earum summarum quas ibi montes vocant; et ut regina regens Galliae pro duce Parmensi veniam a papa expetat. Rex Hispaniae, si quid humanitus huic papae eveniat, non vult veniri ad electionem novi papae priusquam omnes terrarum sui imperii cardinales advenerint, et largitiones facit ad XXX millia scutatorum ad emercanda suffragia. Regina Angliae proxima partui, corpore praeterea tabido, ivitGa naar voetnoot9 Bristolium, ut ibi partu levetur, voluitque, si vitam finiat, corpus suum in Galliam reportari, ne puritanis sit ludibrio. Regis Angliae res non optimo sunt in loco, nam et copiae eius quae ad Nampthuichum erant, caesae fusaeque sunt captis regiorum mille et septingentis, et Scoti supra XX millia in via sunt ad Novum Castellum. Princeps Robertus Palatinus factus est a rege Angliae dux Cumberlandiae, et eo nomine locum suffragiumque habebit in parlamento quod rex convocare constituit, sed ob certas causas id distulit. Interim qui apud regem sunt proceres scripsere ad parlamentarios qui Londinii sunt, et eos ad concordiam invitarunt. Illi pro responso misere foedus cum Scotis factum. Iidem autem Scoti, quod viderent incusari se, quasi qui pauperes ipsi ex Angliae opibus se vellent pascere, edidere scriptum in quo eam culpam a se amoliuntur; staturos se dicunt foederibus, de rege verba faciunt honorifica, maximum vero praedicantes studium suum pro pura, ut eam vocant, religione. Princeps Thomas brevi abiturus hinc videtur, ut bellum in regionibus ad Padum gerat. Galli circa Genevam militem colligunt. In Helvetiis idem facere volunt, sed obiiciuntur morae a gente discordi, tardigrada, lucri cupida. Bavaricorum pars maxima ad Ridlingam est. Johannes Waertius Constantiae, Hailbrunnae, Cellae necessaria ad bellum victumque congerit. Marescallus vicecomes Turenae partem suorum maximam ad Remiremontium adhuc habet, partem in Alsatia et locis superioribus. Dux Carolus opima recipit tributa, ad solius Mottae defensionem LXX vicis plus quam opus est conferentibus. Pater Vincentius ex eo ordine qui Missionis dicitur, qui inter eos fuerat qui episcopatuum et ecclesiasticorum functioni intererat, a cardinali Mazarino, omnia ad se trahente, demotus est. Bregiacus parlamenti adsessor destinatur in Suediam et Daniam procurandae pacis causa. In Catalaniam mittuntur duces et pecuniae. Religionis reformatae delegati qui hic erant, metu ne aliquid hic moverent, iussi sunt ab urbe discedere. Mainungam in potestatem venisse Hazfeldianiorum. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det nobis omnibus salutaria, tuae autem Sublimitati hunc honorem, ut eius consiliis et res Suedica recte procedat et christiana res in meliore statu locetur, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, [X]/XX Februarii 1644.
Decem naves longae Massiliae parantur, totidem Touloni ad usus Catalaniae. Verum malus hic rumor est, sed adhuc incertus, de Catalaniae defectione tanta, ut marescallus Motta Odincurtius coactus sit se in Perpinianum recipere, Galli milites in Languedociam. Hispani populati sunt ea quae sunt in Picardia apud Feram. In Normannia motus sunt, quibus compescendis milites mittuntur. Espernonius et Vindocinensis, iussi in aulam venire, cavebunt sibi, ne veniant. Haec non impediunt hanc aulam quominus et Mediolanum et omnem circum terram promittat principi Thomae. Est hic legatus a Genua; non introiit urbem, quia non est nactus honores quos volebat. Imperator dicitur VIII millia militum mittere Hazfeldio ad opem ferendam Dano, in Austria autem delectus facere contra Ragozium. Rex Portugalliae exercitum parare, qui exeat mense Martio, et galeones ad augendam classem. Publicantur hic semper rumores pro rege Angliae. Scotos nequivisse intrare in Angliae fines. Magnas copias in Wallia fieri a principe Roberto; marchionem Novi Castelli irruere in regionem Richemontiam, Carolum Lucam in Nottingamiam, Lugbrauchium in Derbiam, omnes regiae partis duces. Haec ideo hic | |
sparguntur, ne populus aegre ferat regem Angliae a Gallia deseri, praesertim cum et religionis credatur verti negotium. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Quaedam de rebus Danicis. De legati Anglici dictis. Rumor Batavos foedus cum Suedis optare. Legati Gallici in Batavia. Lotharingi mens et Hassorum. Classis Gades appellit. De Motta Odincurtio iudicium. Spes pacis in Italia. Hispanorum desideria de eligendo pontifice. Regina Angliae partui proxima. Regis res non optimo loco. Scoti scripto obiecta diluunt. Gallica. De bello in Germania. Pater Vincentius demotus. Bregiacus legatus in Suediam. In Catalaniam missa. Legati reformati discedere iussi. Mainunga capta. Apparatus navium. Rumor de Catalaniae defectione. Hispani Picardiam populantur. Normanniae motus. Espernonii et Vindocinensis suspicio. Principi Thomae promissa. Legatus a Genua. Fama de caesareis et Portugallis. Rumores in Gallia sparsi pro rege Angliae. |
|