Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6671. 1644 januari 25. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quoniam minima malorum boni habent speciem, ego certe quae de filii captivitate nuntiasGa naar voetnoot2 laetus intellexi; valde enim vitae timebam, cum tanto post tempore nihil ad te litterarum venisset. Nunc spero eam quam in liberando filio pones operamGa naar voetnoot3 non inutilem fore, neque enim video quomodo Bavarus contra pacta belli commercia captivos diu retinere valeat. Historia cladis Vinariensis ad DutlingamGa naar voetnoot4 ostendit veteres militiae aliquando graviter peccare, neque enim tota culpa in eos coniici posse videtur quos Rosam agendis custodiis praefecisse credibile est.Ga naar voetnoot5 Addenda editioni proximae de Iure belli et pacis curaboGa naar voetnoot6 ut Blavius suo tempore habeat. Annotata cur in textum recipi non possint vix capio, ut tota materia unico contextu in oculos legentium incurrat; multum enim moratur lectorem duo loca semper inspiciendi difficultas, et magis etiam moraretur, si non singulis capitibus sua subiicerentur annotata. Dolet mihi quod rixa illa Gallica nondum plene sit sopita, et quod aula illic incedat per ignes suppositos cineri doloso.Ga naar voetnoot7 Blavius, cum Amstelodami essem, indicavit multa adhuc Novi Testamenti extare exemplaria,Ga naar voetnoot8 idque bellis quibus Germania et Anglia ardent imprimis imputat. | |
In Conventu Ordinum Hollandiae necdum quid peractum est; cras aut perendie videntur aliquid constituturi super creando quaestore,Ga naar voetnoot9 sed nescio an propter aliorum ambitum Berkelius suffragiis victor futurus sit, aliis Kettingium, ut aerarii optime gnarum, contra Medemelacensium obtestationemGa naar voetnoot10 urgentibus. Plura non habeo, et haec pauca intenso admodum frigore exaravi. Deus interea te, tuam, tuos nostrosque servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXV Ianuarii 1644.
Ordinum Hollandiae decretum adversus pontificios ne hic quidem apud bibliopolas reperire potui,Ga naar voetnoot11 quare meum exemplar tibi mitto. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr. 1644. En in dorso: 25 Ian. 1644 W. de Groot. |
|