Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6670. 1644 januari 25. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne, Doleo generosum Excellentiae vestrae filiumGa naar voetnoot2 captum et confido una cum caeteris nunc liberatum esse. Necdum literas habere potuimus ex Suedia, sed ea tantum quae nobis nuntiantur ex Holsatia, ubi exercitus noster multum refocillatur et augetur, assignatis cuique regimento in Juthia et Holsatia suis territoriis annona et opibus satis ditatis.Ga naar voetnoot3 Omnes autem intensum frigus optant et nunc impetrarunt, ut commode in Fiuniam et Zelandiam transmeare possint. Quamprimum Daniae rex cognovit irruptionem nostratium in Holsatiam, militarem habitum induebat, sacram coenam frequentabat et deinceps iurabat se non quieti indulturum antequam insigniter ultus fuisset Suedorum incursionem.Ga naar voetnoot4 Mox etiam sex naves huc tendentes in freto Cimbrico exoneravit, ubi Holmensium et Amstelodamensium bona 150 millibus imperialibus aestimata servabantur. Armaverat nunc 12 millia, sed maxime agricolas et inexercitatos. Nonnullas etiam naves in mare Balticum emisit. Quibus omnibus opponi magnas vires in Suedia dubitandum non est. De causa huius belli licet nihil adhuc ex Suedia habere potuerimus,Ga naar voetnoot5 attamen certo affirmant caesarem, Poloniae et Daniae reges, magnum Muscoviae ducem, principem Lunneburgensem, archiepiscopum Bremensem et comitem Oldenburgensem secretas invicem composuisse conditiones, quas in tractatu pacis generalis Suedis proponerent; illas autem si inire negassent, iunctis viribus Suedos invadere conclusissent.Ga naar voetnoot6 Quae cum patefacta Suedis, inprimis proximum ac praecipuum instigatorem nostrae semper invidentem fortunae praevenerunt, ut ipsius vires infringere queant antequam simul omnes in nos insurgant. Foederatarum Nationum proceres satis favere videntur conatibus nostris.Ga naar voetnoot7 Et preces hic solemnes habuerunt 17 mensis currentis, ubi in ecclesia urbis huius Gallicana ro- | |
garunt Deum, ut faveret iustis Suedorum armis et optimum largiretur Dano consilium. Anglicanae ecclesiae ministerGa naar voetnoot8 ut apertius ita etiam indecentius nobis favit et oravit, ut dignaretur Deus nostrae benedicere militiae contra temulentos Danos. Ego ad divinam Maiestatem supplico devote, ut omnia dignetur ad pacem generalem benigne dirigere, quam fessus sanguine christianus orbis circumquaque spirat et adhuc vix sperare videtur. Eiusdem Maiestatis clementia velit etiam Excellentiae vestrae perpetuo affulgere et omnia prospera perennare, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae cultu et obsequio promptissimus,
| |
Amstelodami, 25 Ianuarii 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Febr. |
|