Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6695. 1644 februari 6. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Qui a Lotharingo capti fuere, eorum rediere multi.Ga naar voetnoot2 Dux Bavarus tenax est. Cum postremum ad me scriberet filius meus, adhuc Tubingae detinebatur.Ga naar voetnoot3 Claritati autem vestrae gratias ago maximas, quod nostrorum malorum sensu tangitur. Bellum hoc in Holsatia, Jutia, quod nunc etiam ulterius progressum arbitror, ac praeterea multae inter Albim et Rhenum hostiles copiae incerta facient literis itinera,Ga naar voetnoot4 quas tamen haberi crebras hoc magis quam ullo antehac tempore est necessarium. Quare spero fore, ut per oceanum aliquae e Suedia et aliae ab Hamburgo veniant. Multum enim refert, ut norimus quae gerantur, et quomodo et quare. Navium a Danis captarum damnum facile aliunde resarcietur. Quae scribit Claritas vestra de multorum adversus Suedos principum coniuratione non incredibile est,Ga naar voetnoot5 quando totum illud de Westfalica defensione consilium artificiis Viennensibus intertextum fuit.Ga naar voetnoot6 Batavi non facile implicabunt se huic negotio, nisi magnas viderint utilitates.Ga naar voetnoot7 At Anglos parlamentarios et Scotos credo serio gaudere, quod infringantur vires Daniae regis,Ga naar voetnoot8 qui magna auxilia regi Angliae promiserat. Hic et pecuniaria et quae inde pendent bellica negotia tarde proceduntGa naar voetnoot9 et multum erit, si hoc anno abire res sine gravi iactura poterunt. Marescallus vicecomes Turenae | |
aliquid argenti suis distribuit. Motta Odincurtius supplementa exspectat adversus ingentem Hispani exercitum. Dux Aurelianensis famam spargit se cum triginta militum millibus iturum in Belgicum finem. Ego, qui semper pacis studiosissimus fui, nunc etiam Deum precor, ut eam quanquam fugientem retrahat et ut Claritati vestrae, clarissime domine, pro pari voto det res bonas ac placidas, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
VI Februarii 1644, Lutetiae. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|