Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6561. 1643 november 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Quaero aditum ad reginam regentem, ut ea quae super re Benfeldiana mandata sunt literis reginae nostrae datis VII OctobrisGa naar voetnoot2 ei eloquar.Ga naar voetnoot3 Sed mirum in modum regina hic regens, ut nuper rex, obsidetur, ne rerum notitia ad eam perveniat.Ga naar voetnoot4 Tempore Henrici II | |
homo quidam, creditus fatidicum habere spiritum,Ga naar voetnoot5 [dixit] eius regis liberos tres regnaturos, deinde Navarraeum, post id se nihil videre nisi galeros rubros.Ga naar voetnoot6 Videtur sane res eo ire. Videbimus, quid futurum sit in Transrhenanis locis.Ga naar voetnoot7 Cladem non exiguam accepere Vinariensium ductorum praecipui, Tubadelus et Rosa, caesis suorum ferme trecentis, equis et sarcinis captis caeterorum; erant autem mille et quingenti. Manet Francofurti qui fuit conventus;Ga naar voetnoot8 legatos autem in Westphaliam missuri sunt imperator et electores. Mercius peditatu plus quam equitatu valet.Ga naar voetnoot9 Lotharingi sunt ad quater mille, aequis ferme copiis equestribus et pedestribus, sic et Hazfeldius.Ga naar voetnoot10 Hassici putantur cognato principum suorum Darmstadiensi vicem pro factis relaturi.Ga naar voetnoot11 Elector Mogontiacensis et episcopus Wurzeburgicus colloquia coram habuere ad sui tutelam. Erlachius quingentos equites misit Guebriano. Dux Carolus ipse adest Bavaricis, nec eo minus Lotharingis suis qui ad Longuiacum sunt, vetuit ne quid hostile in Gallos coeptarent, famamque spargit pactionum cum Gallis. Interim copias suas auget. Rumor est, nescio an certus, quatuor militum millia ad Guebrianum mitti. Monsonem Hispani obsident viginti millium exercitu. Motta Odincurtius pecuniam accepit ad CCC millia scutatorum, et ducentos hostium equites disiecit. Rex Hispaniae multos ad se trahit Catalanos,Ga naar voetnoot12 nullum in mutatione reperientes operae pretium. Lafortius, ducis filius, et alii qui marescallatum Franciae speraverant, cum alios viderent eo pervenisse, abierunt in villas suas, non dissimulantes offensionem. Decem novae cohortes conscribuntur et ala tota in usum cardinalis. Viginti solidorum onus in vinum manet in oppidis, ubi praesidia sunt; aufertur in vicis. XXV praesidia per diversa huius urbis loca collocantur contra seditiones, quarum magna sunt semina. Regina regens dicitur sibi velle maris imperium, vicario usura Guisio.Ga naar voetnoot13 At regis patruus, non contentus ea quam habet potestate, tantam expetit quantam habuit Antonius Navarrae rex, regente regnum Catarina Medicaea.Ga naar voetnoot14 Marchio Sancti Chaumontius iam in Italiam abiit.Ga naar voetnoot15 Dux Bellifortius in carcere manet nec iudicio sistitur quod expetit. Probationes adversus eum quaeruntur, sed non | |
repertae sunt hactenus. Dux Anguianus uxorem suam, defuncti cardinalis propinquam, ita aversatur ut eam nec videat.Ga naar voetnoot16 Parlamentarii Angli, ut Gallos avertant a rege Angliae, simulant se velle foedus facere cum Gallis ad arcenda et inferenda bella, non quod id facturi sint, ut ego quidem arbitror, - nimis enim amant quaestum, qui maximus est ex Flandriae et Hispaniae commerciis - sed ut tempus ducendo pericula evitent. Interim per idoneos homines concitant Batavos, ut et ipsi se adiungant foederi quod Angli et Scoti ad tutelam, ut aiunt, religionis et libertatis fecere.Ga naar voetnoot17 Ethrusci per victoriam ad Petilianum Montem Rotundum cepere et expulere e Perusia egressos. In Gallia civitas Turonensis, ne praesidio oneretur, quinquaginta scutatorum millibus redemit. Ducis Aurelianensis uxor gravida adhuc esse [a] domesticis creditur. Soror eius, dicta princeps Pfaltzburgica, gravida est ex nobili Italo Guasco, Flandriae praefecto. Clandestinas cum eo nuptias fecisse dicitur. Et ipse Guascus ob id in carcerem datur. Multum ob has nuptias irascuntur et dux Aurelianensis et uxor eius, quasi immemores eandem antehac nupsisse notho cardinalis Lotharingi. Germaniam quod attinet, est libertatis pulchrum nomen,Ga naar voetnoot18 sed paucis ea curae; sua quisque agunt. Invitos si liberos facere velis, iam non facies liberos: quia libertas est facere quae velis ipse, non quod alii volunt.Ga naar voetnoot19 Deus, excellentissime et illustrissime domine, auferat omnia impedimenta bonae pacis, misertus tandem et innocentium qui in summis calamitatibus versantur, tuaeque Sublimitatis consilia ad bonum et Suedici regni et totius orbis christiani dirigat, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Novembris anni 1643.
Motta Odincurtius, impar Hispanicis copiis, tamen aulae iussibus excitatus, XII Novembris huius se movet ad liberandam ab obsidio Monsonem, quae iam cuniculis impetitur. Creduntur esse in periculo et ipse Gallorum exercitus et alter Guebriani. Interim Germani qui Gallis militant, ad Caesaraugustam usque factis excursibus, boves inde et equos abduxere. Et papa et Veneti hic militem scribunt. Barbarini Monterchium cepere ac loca propinqua quaedam, Ethrusci arcem Sancti Viti prope Perusiam et arcem Sancti Aeneae. Suedi ex Erfurto Mogontiacensi agro mala intulere. Hiberni praedicant se venturos in Angliam in auxilium regis, si eo intrent Scoti. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aditum ad reginam frustra quaerit. Vaticinium. Clades Vinariensium. Germanica et Lotharingica. Monson ab Hispanis obsessum. Catalanica. Plurima de Gallis. Parlamenti Anglorum fraudes. Ethruscorum res gestae. De Aurelianensis et Pfalzburgici uxoribus. Germanis libertas minus curae. De Monsonis obsidio. Delectus papae et Venetorum. De bello Ethrusco. Suedi Mogontiaco mala inferunt. Hiberni favent regi. |
|