Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6481. 1643 oktober 17. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regina hic valet meliuscule,Ga naar voetnoot2 non tamen plane ab aurugine liberata. Davausius ab urbe digressus nunc hic nunc illic rusticatur, et Servianus, quanquam et mihi valedixit et aliis, moras nectit.Ga naar voetnoot3 Consulto haec omnia: velint caesarianos et Danos taedii impatientes abire ex delectis ad pacis negotium locis;Ga naar voetnoot4 id si non obtinent, dilatis quae cum Hispano agenda sunt, imperatori duo ossa obtrudere rodenda, de iure ordinum circa pacemGa naar voetnoot5 et causam Palatinam,Ga naar voetnoot6 non quod ista ex bono Germaniae velint componi, sed quod opperiri velint occasiones sibi commodas ad trahendum bellum, nec quod id desiderent nobilitas aut plebs aut parlamenta, sed quod qui rem summam in manu habent, sperent se per bellum externum a motibus internis tutiores fore, quod tamen incertum est. Posset enim manente bello externo, plebe et quibusdam principibus commotis, tantum mali existere, quod reprimi non posset nisi vi maxima armorum eo tracta, quod ipsam Galliam multis locis patentem hosti obiiceret. Sed haec, quae in incerto sunt posita, per preces Deo commendemus. Dux Anguianus cum duodecim, ut puto, millibus in Bipontina est regione. Dux Carolus, quanquam non desinit hic semper tentare si quid efficere possit, dicitur pecuniam accepisse a Bavaricis, - sunt autem illi in Palatinatu Inferiore - ut ad Mosellam, inde ad Rhenum veniens ipsis se iungat. Germani, qui multum ostentis tribuere solent, bellum crudele in istis partibus fore augurantur propter repertas BrettaeGa naar voetnoot7 aquas sanguinolentas. Dicuntur Bavarici quinque millia saccorum frumenti ad alimenta sibi comparasse.Ga naar voetnoot8 Pars eorum qui excurrerant, male habiti a Rosa ad Coroniwisenburgum. Proditionis consilium Uberlingae deprehensum et punitum. Qui Hohentvilae praesidium habent, inde egressi pecora a Cellae portis abegerunt.Ga naar voetnoot9 Ex Italia habemus venisse ad papam bis mille Helvetios, septingentos de Monteferrato. Sperare autem Barbarinos brevi se habituros tres exercitus bonos, Viterbii, Perusiae, ad Castellum. Thuscos adhuc in obsidio Cisternae versari, desertum autem a Venetis obsidium Lacus Obscuri. In Hispanico fine Motta Odincurtius re nulla peracta rediit Barcinonem distribuitque in sedes commodas militem, postquam hinc centum millia scutatorum acceperat. Francofurtensis conventus deliberat de iudicio Spirensi Francofurtum transmovendo, de eo quod respondendum erit regi Daniae super negotio Palatino, et quid landgraviae, quae dicit ante pacem factam non posse se causam suam a sociis distrahere.Ga naar voetnoot10 Sicut autem Galli aliquid ex bello suo ac nostro prosperum exspectant, ita imperator et Hispani motus in Gallia, quales iam in Rouargia coepere viginti ibi millibus rusticorum | |
armatis, quorum comes Noalius centum interfecisse, partem aliam obsidere dicitur. Etiam contra marescallum Bressaeum questus ab Andegavensi provincia venere. Ducis Bulionii uxor in aula est.Ga naar voetnoot11 Sanctogermanus, qui pro regina Medicaea multa contra cardinalem scripsit, per parlamenti sententiam in suam famam, bona ac sacerdotia restitutus est, at in aula Mileraii filius praefecturam Nannetensem est consecutus. Et eremitae qui in carcere sunt quia contra ducem Vindocinensem testati fuerant, iterum interrogantur, si quid contra eum proferre possint. Qui in Bastilia captivi sunt ex amicis Vindocinensis nominantur Avencurtius et Breciacus. Dux Aurelianensis huc a Blaesis rediit, et a rure princeps Condaeus, acceptis a regina dono Cantilliaco et Damartino, ne inutilis ei sit opera, quam et ipse et filius navant publico. Hispani Castelleto imminere videntur. Melonis exercitus ad Valentinianas, ipse Bruxellis, Cantelmus ad Demeram. Rumor autem hic est Bavarum pro octingentis florenorum millibus velle Francothaliam tradere Hispanis. Harcurtius Duberniam advenit et Londinii - nam illac transit ad regem iturus - bene excipietur. Essexius paulo ante proelium Neuburiense Cyrencastri multos ceperat commeatus, quos regii congesserant. Proelium ipsum diu aequo fuit Marte, tractum ad mediam ferme noctem. Sed regii machinas suas Neuburium reduxere. Essexius campo institit, in quo pugnatum fuit. Dicitur vero princeps Mauritius obsidere Suthamptonum, Neucastelli comitis copiae partim adhuc ad Hullum esse, partim ad prohibendum Scotis ingressum in Angliam. Somerseta arx a parlamentariis capta. Hazfeldius ad Bavarum ire hic creditur;Ga naar voetnoot12 Beckius ad Treviros militem mittere. Haec nunc habemus. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det meliora, id est pacatiora, et Sublimitatem tuam sospitet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VII/XVII Octobris 1643.
Dux Carolus apud Wormatiam arcem Falcostenium et alias praesidioGa naar voetnoot13 insidet. Ethrusci cepisse dicuntur Piegaium, Panicatum, Pacianum, Montegationem, Maceratum, Lerum, Montrepicolum, Martinum de Colle, Magnanum, Petramfixam, Bagnaiam, Cimbottolam, Castellionem Vallis, Agallum, Pilam, Monteleonem, Carnaiolum, Fabrum, Montaleram. A circulo Franconiae scribuntur milites, Norimbergae XV millia, totidem ab episcopis Wurtzburgensi et Bambergensi, totidem alii a civitatibus Culembachio, Anspachio, Rotemburgo, Winshaimo, Dunkelspelo. In Anglia dicitur filius minor comitis Bristolici obsidere Pleimuthum.Ga naar voetnoot14 Vidi modo reginam. Gratulatus ei sum de valetudine meliore, rogavi a Benfeldio auferret exercitum, augeret et trans Rhenum mitteret, deinde ut legatos ad pacem quammaxime properare iuberet, ne quid nostrae parti culpae adscribatur. Non tantum dixit haec facturam se, sed et facere. Neque bello fortiter gerendo se defuturam, neque bonae paci. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regina valet melius. Davausius et Servianus moras nectunt, ut caesarei et Dani a locis ad pacem destinatis abeant. Gallorum animus de bello trahendo et cur? Anguiani copiae in Bipontino. Dux Carolus pecunias (a) Bavaris accepisse dicitur. Ostentum aquae sanguinolentae in Germania. De Bavaris. Uberlingae proditio detecta. Praesidii Hohentvilae praeda. Ad papam veniunt | |
Helvetii. Thusci obsident Cisternam. Veneti discedunt ab obsidio Lacus Obscuri. Motta in fine Hispanico copias distribuit in sedes. De conventu Francofurtensi. Spes Gallorum et Hispanorum. Turbae in Rouargia. Querelae contra Bressaeum. Bulionia in aula est. Sanctogermanus restitutus. Mileraius Nanneto praefectus. Eremitae captivi de Vindocinensi interrogati. Illius amici in Bastilia. Aurelianensis redit. Condaeus a regina donatus. De Hispanis varia. Rumor de Francothalia. Harcurtius in Angliam venit. Essexii et regiorum gesta. De duce Carolo. Ethrusci multas urbes capiunt. Copiae a circulo Franconico scribuntur. Plimuthum apud Anglos obsessum. Quid cum regina egerit. |
|