Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6476. 1643 oktober 12. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine legate, Sacrae regiae Maiestatis Suediae literas, ad Excellentiam vestram scriptas, his annexas Excellentiae vestrae transmitto.Ga naar voetnoot2 Illustrissimus Langerman, unus legatorum Danicorum,Ga naar voetnoot3 Osnabruga datis literis ad illustrissimum dominum Salvium asserit caesareos binos, plene instructosGa naar voetnoot4 ad pacis actionem, mirari et impatienter ferre Suecorum moram seque exinde sine functione officii cum sociis diu nimis duci, cum tamen hoc praeliminari conclusioniGa naar voetnoot5 refragetur. Responsum dando illustrissimus dominus SalviusGa naar voetnoot6 monstrat nostros in singula momenta paratos nihil antiquius habere quam tractationi se sistere, ubi publici boni spes | |
affulgeat. Id vero a solo Suecorum cum caesareis congressu sperari vix posse, cum ex lege foederis Gallorum, ex vigore Hamburgensis pacti electorum, Venetorum et aliorum praesentia omnino requiratur, antequam rerum ventilatio suscipiatur. SuecisGa naar voetnoot7 etiam haud unius diei itinere Osnabrugga distantes excusationem mereri, si nimium praecipitando regiae dignitati labem non inferant. A Danis praeterea eos edoceri cupere, an unico caesari absentibus praecipuorum Imperii membrorum deputatis competat ius et negotium de universali pace transigendi? Mature quod adesset Danica legatio non difforme esse a more mediatoribus recepto, ut eorum exemplo dissidentes partes ad festinationem invitentur. Comperta appropinquatione eorum quorum interest, cunctatione sua Suedos neutiquam rem suspensuros. Hildesheimenses subsidio Luneburgicorum legatorum adiuti, ut neutrarum sint partium, penes legatos nostros sollicitantes, ad sacrae regiae Maiestatis resolutionem remissi sunt.Ga naar voetnoot8 Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram felici rerum cursu beet diutissime, illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus,
| |
Amstelodami, 12 Octobris 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Oct. |
|