Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6509. 1643 november 1. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Non sunt mihi satis cognitae res Suedicae, sed quantum ex illustribus ac nobilibus adolescentibus qui hic fuere cognoscere potui, comitiorum pars maiorGa naar voetnoot2 non tam ad nova tributa novosque dilectus feretur quam ad pacem, sed more Gothico, id est, si ea obtineri possit nullo famae, quae omnibus quidem sed maxime regibus curanda est, detrimento. Ego et ut christianus pacem amo et ut Suediae consiliarius puto eam Suediae non inutilem. Cum Danis existimo simultates nobis fore perpetuas, non bellum,Ga naar voetnoot3 si non ob regis senis prudentiam, at ob senatorum nihil boni aut privatim sibi aut publice ex bello sperantium auctoritatem. Sed id propius cognoscetur si quando legati Danici in Suediam venerint. Quanquam et Russicum istud matrimonium suspectum esse Suedis nostris potest, qui multas partes istius imperii tenent victoriae iure.Ga naar voetnoot4 Non puto iniquum quod contra Anglorum, qui se parlamentarios dicunt, naves constituit rex Daniae.Ga naar voetnoot5 Dum manet controversia, certe regium ius apud reges omnes praevalere debet. Et magna his temporibus semper fuit regum Angliae Daniaeque coniunctio. Reginae viduae nostrae quod optio data est aut redeundi in Suediam aut alibi vivendi, | |
salvis sibi fructibus qui ex pactis nuptialibus aut testamento ad eam pertinent, laudo.Ga naar voetnoot6 Rex defunctus Galliae maximam apud Deum et homines professus est paenitentiam, quod matrem, non per omnia forte prudentem at matrem tamen, ad fortunam matri dolendam, regi pudendam reliquisset.Ga naar voetnoot7 Domino Flemingio et Suedis omnibus omnia quae a me proficisci possunt, semper erunt exposita.Ga naar voetnoot8 Hic exspectamus an marescallus GuebrianusGa naar voetnoot9 bonis iam auctus copiis transiturus sit Rhenum et ibi substiturus. Caetera hic quieta sunt extra quasdam partes inter Languedociam et Aquitaniam, ubi motus sunt contra tributa, non sine metu ne longius gliscant. Id ipsum forte duriores animos ad pacem vertet, quam bonam det Deus, et Claritatem vestram, vir clarissime, servet ac sospitet, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, Calendis Novembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - Cal. Novemb. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio. |
|