Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6452. 1643 september 28. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime, Excellentiae vestrae placuisse literas meas animi potius in me benigni documentum quam ipsarum meritum interpretor. Devotioni vero meae non levis inde accessio facta, quod tanto viro studia mea qualiacunque grata sint, cui vel in minimo placere palmarium duxerim. Remittit iam rigor Danicus in perscrutandis Suedicis navibus. Rumor de legatorum e Dania in Suediam accessu languescit. Ituri proinde e Suedia illuc sub autumno creduntur qui in commune consulant.Ga naar voetnoot2 Legati LusitaniGa naar voetnoot3 Holmiam ad 26 Augusti ingressi sunt. Ablegati landgravii Hesso-DarmstatiniGa naar voetnoot4 iam tum eo accesserant. Animus iis est, quantum palam erat, quae Fredericus landgravius Hesso-Casselanus super MarburgoGa naar voetnoot5 prius quaesierat interpellare, qua in re actum forte acturi sunt. Illustrissimi regni cancellarius se ad aulam suam TidönGa naar voetnoot6 recepit, reversurus appetente comitiorum die.Ga naar voetnoot7 Sacrae regiae Maiestatis Suediae legati illustrissimi domini Oxenstierna et Salvius Mindam devenerant, parati Osnabruggam se conferre, ubi aliorum regnorum et rerumpublicarum legatos appropinquare constiterit. Regis Daniae legati, cum comitatu 103 capita,Ga naar voetnoot8 Osnabruggam intraverant. Sunt illi quatuor, videlicet Justus Höck, regni cancellarius, Georgius Krabbe, regni senator, cancellarius de Lippe, et dominus Langman. Unus ipsis aulae mareschallus, sex nobiles atrienses, 2 secretarii Germani, 2 doctores praeter caeteram turbam aulicam.Ga naar voetnoot9 De caesa- | |
rianis incertum est an qui ibi Osnabruggae adsunt comes Auersbergius et doctor Kranius sint ad hunc actum deputati.Ga naar voetnoot10 De aliis varii sparguntur rumores. Sancti RomanusGa naar voetnoot11 Monasterio scribit ad illustrissimum legatum Oxenstierna[m], rogans ut nostrates tantisper ibi morentur dum Gallici etiam veniant idque vi foederis, ut tractatus utrinque incipiantur simul et simul procedant. KöningzmarchiusGa naar voetnoot12 post factam Ostervichii deditionem Albim Torgaviae transivit, Krakovii expeditionem in Pomeraniam impediturus, qui si orientalem - ut fama fert - Pomeraniam aggredi sustinuit, proculdubio sibi cupientes in Polonia habet qui occasionem patefecerunt deque regressu per istas oras securiorem reddiderunt. Frater eius, satrapa Lawenburgensis,Ga naar voetnoot13 praedia aliquot in Cassubia possidet. Pontificii in Confoederato Belgio provinciis et districtibus in certas dioeceses distributis episcopos et inspectores clandestino designarunt,Ga naar voetnoot14 quo comperto negotium datum ab Ordinibus Generalibus quibusdam qui conatus papistarum antevertant. Ab iis primarius locus, ubi sacrorum causa confluere soliti sunt papistae hac in urbe,Ga naar voetnoot15 desolatus est. Eodem rigore singulas provincias peragrare ipsis certum esse memoratur. Superiori hebdomade urbem hanc ingressus est illustrissimus dominus Ericus Oxenstierna,Ga naar voetnoot16 qui illustrissimo domino legato fratri suo ad Ninburgh comes fuerat.Ga naar voetnoot17 Inde Mindam tendit illustrissimus dominus legatus, fratre in has oras iter dirigente. Animus ipsi est maximam hiemis partem in hoc celeberrimo emporio partimque Hagae-Comitis transigere. Officia sua et observantiam interea Excellentiae vestrae perquam commendata cupit, pariterque eius ephorus Magnus DureliusGa naar voetnoot18 devotionem suam Excellentiae vestrae reverenter insinuatam expetit. Divinus favor Excellentiam vestram diutissime sospitem atque mihi faventem praestet, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae vestrae Excellentiae devotissimus,
| |
Amstelodami, 28 Septembris 1643. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, etc., domino meo observando. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Oct. En in dorso: 28 Sept. 1643 Appelboom. |
|