Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6443. 1643 september 26. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Multum gaudeo de literis Excellentiae vestrae datis fine Augusti. Illas ad cardinalem Mazarinum tradi iussi.Ga naar voetnoot2 Ipsum non video, nec videbo nisi aliter iubeat regina nostra, quia legatis regum apud se inferiorem adsignat locum et Eminentiae titulo salutatus Excellentiae titulum non reddit,Ga naar voetnoot3 nimirum, ut Romae sentiunt, aequalis regum et difficulter concoquens quod hic regii sanguinis principibus coactus sit cedere. Interim agnosco operam ipsius esse Suediae utilem, quamdiu Suedia in bello manet. Nam et ipsi et aliis nonnullis bellum usui est. Ego quia res novas Suediae unde scribam non habeo, neque enim ea mihi adsunt instrumenta quibus ad rem tantam opus est, in rebus Suediae veteribus me exerceo et manuscriptos confero:Ga naar voetnoot4 Jornandis,Ga naar voetnoot5 Pauli Warnafredi,Ga naar voetnoot6 legum Gothicarum et Longobardicarum, in quibus non pauca reperio editisGa naar voetnoot7 meliora. Habeo et chronographicaGa naar voetnoot8 et chronologica quaedam antehac non edita.Ga naar voetnoot9 His impendo eam partem vitae quae a publicis negotiis vacat. Interim et morti me parans, edo ea quae ad Veteris Testamenti intellectum pertinere arbitror, post, si Deus permiserit, aut hic aut alibi editurus illa quae Actibus et Epistolis apostolorum intelligendis servire poterunt.Ga naar voetnoot10 Quo autem in hoc vitae cursu metae sum | |
propior, eo magis moveor, ut vobis, quorum in manu nunc est res christiana, pacem commendem, non dicam quibus conditionibus; Deus prospiciet, modo animus adsit pacem amans. Ita et suam [nobis] pacem Deus pacis largiatur, cuius tutelae et nunc et in aeternum, illustrissime domine, Excellentiam vestram commendo, Excellentiae vestrae inservire paratissimus,
| |
Lutetiae, 26 Septembris 1643. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio. Bovenaan de copie te Den Haag: Johanni Salvio. De copie te Stockholm heeft in dorso: Grotius till Salvium. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinum adire non e re sua existimat. Cur? Lucubrationes suas memorat in eruendis antiquis rerum Suecicarum et Gothicarum historicis, necnon explicandis Actibus et Epistolis apostolorum. Pacem commendat. |
|