Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6409. 1643 september 7. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone observandissime, Excellentiae vestrae literas, 29 Augusti datas, 5 Septembris qua par fuit reverentia accepi et legi. In Suedia res ex voto eunt. Holmiae futuro mense Octobri comitiae regni celebrabuntur.Ga naar voetnoot2 Reliqua ut solent et esse debent. Aegre fert Battavica gens, quod cogatur in Cimbrico freto solito vectigali addere 80 imperiales pro qualibet navi 12 millium tonnarum capaci.Ga naar voetnoot3 Praeterea Danus ab omnibus proventibus suis grandem colligit pecuniae summam; qua si militem sit collecturus aut rem aliam moliturus, tempus edocebit. Legatos suos iam Osnabrugam misit,Ga naar voetnoot4 quo etiam nostri festinant.Ga naar voetnoot5 Hic pacata ne dicam omnia an turbata, dubius haereo, cum certum sit omnia non minus in partes scissa esse quam in Anglia, nec deesse quicquam praeter ducem ac flammam. Quod si antea ignorassent advenae, hisce diebus palam id factum est a literis regis Magnae Brittanniae ad Status Generales, quae hic typis sunt mandatae, et non dubito quin ab amicis Excellentiae vestrae antea transmissae sint.Ga naar voetnoot6 In nonnullis urbibus publica in ecclesiis vota faciunt pro parlamento contra regem,Ga naar voetnoot7 sed non minor illa plebis pars est quae pro rege et Auriaco, novo nunc victore,Ga naar voetnoot8 supplices ad Deum manus tendit; quae eousque iam venta sunt ut haec partium studia, fere sola, itineris moras laxent in navigiis curribusque. Deus omnium mentes pacare velit et ad pacis dirigere consilia. Cuius protectioni etiam Excellentiam vestram illustremque familiam devotus commendo, futurus, quoad vixero, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 7 Septembris 1643. | |
Quia literas Chemnitii non ingratas fuisse Excellentiae vestrae comperi, etiam has eiusdem pari devotione mitto.Ga naar voetnoot9 | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Sept. |
|