Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6358. 1643 augustus 9. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine legate, Gaudeo Isaacum meum Mediolano salvum ac sospitem Lutetiam reversum. Quamquam paulum male me habet quod, simulac vestra urbe posuerat pedem, de reditu quidem tribus me verbis fecit certiorem ac per tabellarium proximum prolixius se scripturum promisit, at ne per secundum quidem nuntium literarum aliquid misit, ut subvereri cogar ne Mediolano festinantius hoc iter tam longum confecerit quam a querquero illo morbo, vixdum depulso, corporis sineret infirmitas. Quodsi, ut spero, valetudo nunc secunda ei, nolim iterum eum moretur verecundia, quominus fruendo coram Excellentia tua, eum itineris sui fructum superaddat, cuius consequendi occasionem frustra desideret postea.Ga naar voetnoot2 Intelligo etiam Lutetiae esse filium amplissimi consulis Conradi Burgii.Ga naar voetnoot3 Cui quam | |
bene velis, abunde cognovi ex Excellentiae tuae ad me literis, iam ab eo tempore, cum eum commendarem, per Gallias, ut credebatur, una cum Hortensio iturum ad τὸν μαϰαϱίτην Galilaeum de Galilaeis.Ga naar voetnoot4 Quamquam vero nullus dubito quin idem sit qui olim fuit, tamen longe fuerit iucundissimum ex tua Excellentia intelligere, quid censeas de eius vita, studiis atque industria. Crebro enim itare in aulam vestram, eoque frequentius, quod ibidem habeat amitinum suum Beuningium,Ga naar voetnoot5 narravit mihi hodieque nobilis filius tuus Petrus Grotius,Ga naar voetnoot6 qui patruo Guilhelmo atque adeo pene eius familia omni Haga abeunte nihil causae vidit, cur non et ipse feriis fruatur iisque amitinos Reigersbergios in urbe visitet nostra. Avide omnes bona menteGa naar voetnoot7 amantes exspectant, quae ad Veteris Instrumenti libros annotasti. Cognosco iam Excellentiam tuam in tertio volumine desudare.Ga naar voetnoot8 Utinam mihi Deus longam adeo vitam concedat ut qui illa in Novum Foedus plus oculis meis amo,Ga naar voetnoot9 etiam me pascam caeteris, citra dubium nihil nisi nectar spirantibus. Malevoli ringantur, certent porro non dictis, sed maledictis, quasi cuminum sererent, aut ocymum.Ga naar voetnoot10 Sol non invidet vesperae. Et tamen vellem non tantas moras necti ab eo qui responsurus sit illis sic irarum habenas in Excellentiam tuam effundentibus optimeque etiam dicta in deteriorem rapientibus partem; qui nihil aeque audiunt inviti, quam quod medicina dicitur modum excessisse.Ga naar voetnoot11 Valetudo mihi ab aliquot hebdomadis, ut non pessima, ita parum prospera,Ga naar voetnoot12 credo ab eo quod ob diurna impedimenta non sat parcam noctibus. Interim animus nihil novi auspicari. Quorsum enim, qui tam multa sim aggressus, ut me subinde stultitiae condemnem. Sic enim egi, quasi longissimam mihi aetatem sponderem. Sero nunc sapio. Nempe, ut olim aiebat ille,Ga naar voetnoot13 sapere incipimus plerique omnes, cum desinimus vivere. Nec tamen magnopere id male me habet semper. Utcunque enim illa quae perficere non licebit, haberi debent pro non inchoatis, tamen praeter honestam voluptatem quam ex ea studiorum varietate cepi, hoc feci boni, quod in iis quae iam iuris publici facta vel affectaGa naar voetnoot14 | |
habeo, multa ob studiorum nexum illustrius, saltem magis ex animi nostri sententia tractavimus, quam si in studiis scriptisque arctiores mihi limites praefiniissem. Deus Optimus Maximus Excellentiam tuam, coniugem heroinam ac familiam universam diutissime salvam ac sospitem conservet, illustrissimae Excellentiae tuae cultor devotissimus,
| |
Amstelodami, 1643, V Idus Sextiles.
Consulem Flamingium, dominum ab Osthorn,Ga naar voetnoot15 nudiustertius amisimus, magno cum bonorum dolore. Sustulere illum ingentes calculi dolores, propter quos saepe mortem exoptavit, corde alioqui vegeto et firmo. Multum amisi in viro tam amanti domus nostrae, sed non paulo amplius est quod in eo perdidit respublica. De faventia erga Excellentiam tuam scis ipse et nunquam apud me occasionem, vel minimam, neglexit testandi erga Excellentiam tuam propensissimum affectum. | |
Bovenaan de brief in de uitgave der Vossii Epist. en de Epist. eccl.: Ger. Joh. Vossius Hugoni Grotio S.P. Bovenaan de brief in de uitgave der Vossii Op. Epist.: Gerardus Joannes Vossius Hugoni Grotio S.P. |
|