Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6318. 1643 juli 13. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne, Proximas Excellentiae vestrae literas 4 Iulii datas recte accepi et solita cum voluptate devotioneque legi. Quae ad clarissimum Emporagrium datae sunt etiam rit‹a›e perlatae et plurimum aestimatae sunt.Ga naar voetnoot2 Nec dubito quin brevi responsurus sit dominus Emporagrius, qui iam, ni fallor, Hamburgi est et inde in Sueciam pergit.Ga naar voetnoot3 Huc appulere numero decem naves ex Orientali India multis onustae mercibus.Ga naar voetnoot4 Ex Portugallia duo legati venerunt, quorum unus, Doderigo Botalso, heros, qui praeter maiorum imagines multis in patriam meritis clarus et erudite prudens est,Ga naar voetnoot5 cum residente Joanne de GuimarainsGa naar voetnoot6 in Sueciam tendit postquam per mensem expectaverit Galliae regis legatos,Ga naar voetnoot7 a quibus cognoscere amat an fore sibi locum in conventu putent, quod non frustra dubitare videtur. AlterGa naar voetnoot8 legatorum a Statibus Generalibus nonnulla belli instrumenta vult, quae aegre est impetraturus. Princeps se cum exercitu movit, sed nihil promovit, nec sperant Belgae ipsum hoc anno multum effecturum, quod et sero in castra venerit et don de Melos proficiendi spem ipsi praeciderit.Ga naar voetnoot9 | |
Danus in Cimbrico freto non parum commercia nostra turbat, ut nemo ultro citroque cum mercibus meare nunc audeat.Ga naar voetnoot10 Ita dum mercatorum fraudes praetendit, militem Suecum suspendit qui Germanicum exercitum suppleret. Faxit Deus ne hae etiam scintillae novum atque vicinitate sua maxime nocivum ignem accendant. Hisce illustrissimam Excellentiam vestram divinae tutelae devote commendo et perpetuo maneo, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 13 Iulii 1643. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Iulii. En in dorso: Appelboom 13 Iulii 1643. |
|