Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6292. 1643 juni 29. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Accepi a Blavio duodecim Lucani exemplaria, compacta sex, incompacta totidem. Dedit et Vossio et Barlaeo singula. Ego mihi inde unum, alterum filio tuo reservabo, tria | |
Reygersbergiis dabo, sextum Bellimontio,Ga naar voetnoot2 reliqua tibi mittam. Prodiit his diebus libellus Renati de Cartes in Voetium,Ga naar voetnoot3 sane pro meritis eius scriptus, in quo homo Gallus, quem Voetius satis ingeniosum agnoscit, ego vero etiam non vulgariter eruditum, ipsum mendaciorum, calumniarum et hypocriseos convincit. Voetius per sibi addictos magistratus Ultraiectini nomine proclama fieri curavit, quo de Cartes quasi per edictum citatur ut Ultraiecti compareat scripti sui rationem redditurus, quod ipse neque facere tenetur et iam satis scripto suo testatus est se nunquam facturum. Nescio quomodo ille magistratum Ultraiectinum ita fascinaverit ut se tam manifeste deridendum propinare in animum induxerit.Ga naar voetnoot4 Pro eo quod de obsidione Villae Theodonis scribis, deque missione Boutelerii et Chavigniaci,Ga naar voetnoot5 gratias summas habeo. Vellem et vicissim de rebus nostris aliquid perscribere, sed nihildum actum est, neque multum actum iri videtur. Princeps prope Hulstam in aggere Namurcano castra posuit.Ga naar voetnoot6 Flandri militibus et rusticis omnes aditus ita muniverunt ut vix spes sit irrumpendi in interiora eius provinciae. Ordines Hollandiae hac septimana convenientGa naar voetnoot7 et futurum forte est ut dominum Catsium praesidem Summi Senatus sint creaturi. Certe ipsius amici eam dignitatem pro ipso ambiunt.Ga naar voetnoot8 Diu iam est cum de Hogerbetio nihil intelligo, neque cur causae suae desit scio. Si aut ipsum aut affines videro, non desinam urgere negotium.Ga naar voetnoot9 Vergoesius nosterGa naar voetnoot10 per aliquot menses a febre alternis diebus recurrente fuit vexatus, et quidem non sine periculo; nunc intermittit quidem illa, sed corpus ita extenuavit ut domo pedem nondum extulerit. De Anthologia et poematis tuis serio cogito.Ga naar voetnoot11 Quod de erratis in editione Lucani | |
commissis, quae et ipse deprehendi, scribis mihi valde displicet. Curandum est ne simile quid in aliis tuis operibus eveniat. Quando Notata tua in Vetus Testamentum proditura in lucem sint, quaeso ex te intelligam. Magno enim videndi teneor desiderio, ut et alii quamplurimi.Ga naar voetnoot12 Deus te tibi, tuis, nobis, nostris totique ecclesiae suae diu servet incolumem. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXIX Iunii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Iulii. En in dorso: 29 Iunii 1643 W. de Groot. |
|