Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6238. 1643 mei 30. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, In proelio ad RocroiumGa naar voetnoot2 periisse dicuntur Gallorum III millia, hostium supra quatuor. Signa capta sunt ferme ducenta, quae primum ostentata in domo principis Condaei, nunc in aede cathedrali suspenduntur. Mitto historiam eius proelii curante principe editam.Ga naar voetnoot3 Nunc dicitur is qui sub duce Anguiano est exercitus ire in Hainoviam, Burgundicus vero in comitatum Burgundiae, Guebrianus contra Bavaricas et Lotharingicas copias, quae se iungere dicuntur. Princeps Thomas arcem praecipuam Astae nondum cepit, neque spes videtur liberandae arcis Dertonae. Rex Hispaniae ad Caesaraugustam est, Silva inter Tortosam et Fragas. Motta Odincurtius Almarasiam in Catalania recepisse dicitur. Vana sunt quae de Siciliae urbibus iactabantur.Ga naar voetnoot4 Buquoium audimus ab Hispanis obtruncatum, quod Albuquercio, | |
ita ut Melo voluerat, de imperio equestri cedere noluerat, eiusque exemplo irritati equites male se ad Rocroium gesserint. Dux Carolus Wormatiae est, Mileraius ad aquas, marchio Bressaeus Brouagii. Esguillonia in urbe, cui regina promisit tutelam suam contra vim omnem. Dux Aurelianensis uxorem Medoni reperit, ubi archiepiscopus Parisiensis nuptiis eorum benedixit, ad maiorem cautionem hac forma: si coniuncti non estis, ego vos coniungo. Dux Guisius, qui nunc iterum archiepiscopus Remensis dicitur, intra Galliam est Marchae.Ga naar voetnoot5 Redeunt et Espernonius, Elboevius et Sanctogermanus.Ga naar voetnoot6 Episcopus Bellovacensis additus est ministris regendi status, ut et praeses Bellevrius, reginae cancellarius.Ga naar voetnoot7 Praeterea regina Romam misit ut eidem Bellovacensi dignitatem cardinalitiam obtineat. Gerberus hic est missus ab Angliae rege ad luctus indicia peragenda et res alias. Cantatus est hymnus Te Deum ob victoriam ad Rocroium. Burgundicus exercitus futurus dicitur ad XVIII millia. Pecuniae aegre hic expediuntur. Videtur res eo ire ut exprimantur ab eis qui plusculam sibi sumsere. VicecomitiGa naar voetnoot8 Turenae et Gassioni spes fit de dignitate mareschalli Franciae. Ranzovius a captivitate rediit.Ga naar voetnoot9 Qui ituri sint ad colloquia de pace, nondum constat. Ante regis mortem delecti ad id fuerant dux Longovillanus, Davausius, Emeriacus.Ga naar voetnoot10 Davausius quin iturus sit, non dubitatur. Sed multi putant dominum Chavigniacum, ut se eximat impendentibus procellis, legationem quam nuper excusaverat nunc libenter accepturum. Dandelotius, filius mareschalli Castilonaei, ad romanam ecclesiam se contulit, delinitus amoribus virginis non bonae famae. Beckius cum decem millibus augere dicitur Melonis exercitum. Quod multi Germanorum principum voluerant quodque magis e re protestantium fuisset, ut per circulos deligerentur qui pacis colloquia dirigerent, dis[s]uasum est ab aliis, qui et Palatinum negotium Viennae seorsim tractari volunt, Bavaro maxime auctore, qui et impedivit ne Hamburgensium conquerentium de rege Daniae et civitatum Ansiaticarum pro Hamburgensibus laborantium ratio haberetur, ita ut faciendum censuerant legati electoris Magontiacensis. Proponitur Francofurti ut totus is qui ibi est conventus transferatur ad loca colloquii de pace. Guebrianus et naves et machinas secum habet multas. Regina episcopatus et alia quae vocant beneficia dat ex consilio Mazarini, Bellovacensis, Lexoviensis episcopi et Vincentii, qui est ex ordine Missionis. Maxima est Condaei auctoritas ideoque assiduus fit, ubi res aut status aut pecuniaria[e] tractantur. Dat causas referendas quibus vult, primus sententiam dicit, signat acta. Die Dominico venit ad me Girautius iussu domini Chavigniaci, quem dicebat iussu reginae venturum ad me, sed morbo impediri.Ga naar voetnoot11 Venit autem ad me Chavigniacus ipse die Jovis sub vesperam et de luctu luctusque solatii[s] quaedam praefatus, dixit reginam constantem fore in proposito regis defuncti ad continuandum bellum aut pacem faciendam cum regina Suediae caeterisque foederatis. De foederibus ipsis, quanquam ego bis eorum mentionem inieci, nihil dixit. Videntur aliquid mutare velle, ut et nuper scripsi. | |
Vesperi die Veneris vidi ac salutavi et regem et reginam regentem. Dixi ea quae ad minuendum magis quam ad augendum luctum pertinebant. Inter laudes defuncti regis non tacui curam eius pro Suedis.Ga naar voetnoot12 Dixi praeterea ea quae tempori congruebant. Respondit regina benigne admodum de suo in reginam dominam nostram affectu; praeterea constantissimam se fore in persequendis vestigiis regis mariti sui. Idque me significare iussit. Deus res et regni huius et Suedici in corcordia ad felicitatem servet. Idemque, excellentissime et illustrissime domine, consilia optima Sublimitatis tuae aspiret, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XX/XXX Maii 1643.
Hassici qui hic sunt LX francicorum millia supra promissum accepere.Ga naar voetnoot13 De Buquoio quod est dictum parum adhuc liquet. Motta Odincurtius in terram Valentiae se iecisse dicitur. Dicitur nunc omitti consilium illud de comitatu Burgundiae invadendo; et quae in id [in]structaeGa naar voetnoot14 erant copiae partim ire in Italiam, partim in Germaniam. Dux Anguianus apud se habet octodecim millia, et alii eo mittuntur ex praetoriis cohortibus. Espernonius et Chevreusia in villis suis sunt, non in aula. Bastilia vacua est, nisi quod tres ibi tantum retinentur ad preces propinquorum. Comes Novicastelius pro rege Britanniae cepit Scheifieldum et Rhoteramum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Historiam proelii ad Rocroium mittit. Belgica. Germanica. Reginam se salutasse narrat eiusque in Suedos affectum laudat. |
|