Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6191. 1643 april 27. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quae de valetudine regis et constitutione regni Gallici scribis, multis sermonibus praebent materiam. Sed nostri tam gaudent eiectum esse Noierium ut reliqua iam possint concoquere.Ga naar voetnoot2 Interim hoc scias velim, Oostervikium Ordinibus scripsisseGa naar voetnoot3 fratrem regium non tantum praefectum esse armis sed et consilio, et utrobique vicarii partes impleturum Condaeum, quod ego ita ex tuis aliorumque litteris non potui comprehendere. Gaudeo universitati Parisiensi eam esse voluntatem ut iesuitis resistere velit, eamque potentiam ut possit; certe absque deiectione Noierii foret, videtur succubitura fuisse universitas. Tua mihi omnia cordi fore ne dubita.Ga naar voetnoot4 Eius quod de Vossio scribis meminero.Ga naar voetnoot5 Ex Anglia expressum accepit nuntium regius hic actor cum litteris dictantibus reginam cum XIV millibus peditum et IV equitum invasisse copias Farfaxii iunioris, et caesos quidem e parlamentariis ad duo millia, captos aliquammultos, quos inter et ipsum ducem, atque ita ipsam cum impedimentis et apparatu bellico ad regem pervenisse. Id an ita se habeat et vos iam scietis. Parlamentarii nostri sane pernegant.Ga naar voetnoot6 Princeps iam meliuscule valet ab arthritideGa naar voetnoot7 et creditur Bredam profecturus.Ga naar voetnoot8 Milites nostri stipendium postulare incipiunt et iam Traiecti ad Mosam et Neomagi visa aliqua seditionis semina, quae Deus avertat. Inter Ordines Hollandiae nondum bene convenit super modo exigendae ducentesimae. Ea res moratur aerarii negotium, quod omnino urgeri deberet. Deus Optimus (Maximus) te, uxorem, liberos diu servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s. D'Holl. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Maii. En in dorso: 27 April 1643 W. de Groot. |
|