Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6133. 1643 maart 14. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dum suspensos sollicitosque nos habet regis valetudo,Ga naar voetnoot2 didici comitem Guebrianum in aliquot concursibus - iusto enim proelio abstinere iussi fuerunt Bavarici - damna accepisse ad quatuor hominum millia, venisse Brisacum, misisse huc petitum supplementa. Cognovi praeterea ex Erlachii literisGa naar voetnoot3 nihil eum boni sperare ex bello ad Acronium lacum; Uberlingam non tanti, ut magno impendio muniatur defendaturque.Ga naar voetnoot4 Tum vero ex Grosiegio,Ga naar voetnoot5 quem huc misit Hassica landgravia, intellexi landgraviam vehementer expetere ut rex in ipsa Germania bellum gerat, ut distractis hostium ibi viribus res sociorum sint tutiores. Quod ut postularem, mihi quoque nuper mandatum memini, et congruere id foederi, cuius primum sit caput, ut arma inferantur terris quae Austriacae domui sunt propriae.Ga naar voetnoot6 Cogitavi simul Torstensonum, qui in intima Germaniae penetravit certa cum fiducia fore ut et Galli in Germania bellum fortiter gererent, non extra periculum fore, si tota vis hostium in ipsum Hassosque incumberet, praesertim cum non dubitetur quin Luneburgiorum cum imperatore pactaGa naar voetnoot7 vim suam sint habitura. His de causis,Ga naar voetnoot8 dum aditum adhuc regis ex ipsius commodo opperior, adeundum mihi censui comitem Chavigniacum.Ga naar voetnoot9 Adii, primumque percunctatus de regis valetudine, quam testabar nobis non minus quam ipsis Gallis esse cordi, cognovi eum habere se meliuscule, ita ut rex Versaliam ire animi corporisque reficiendi causa decreverit. Dixi deinde quae de Guebriano audissem, neque invidere nos regis processibus, sive ad Acronium lacum, sive in comitatu Burgundiae, sed e re communi maxime fore, si rex Guebriani exercitu novis firmato copiis in penetralibus Germaniae uteretur, idque tum foederibus, tum conceptae a Torstensono fiduciae et iis quae iam ante ex mandato regi exposuissem et nunc missus a landgravia exponeret, congruum fore. Respondit constitutum regi mittere illico ad Guebrianum quatuor peditum millia, mox et equitis nonnihil, usurumque regem isto exercitu ubi res ipsius amicorumque id maxime exigerent. Venit tum mihi in mentem, | |
quid StellaGa naar voetnoot10 mihi dixerat, se ex SirmondoGa naar voetnoot11 cognovisse non alienum esse a pace regem eiusque administros, sed valde ipsis nolentibus fore, si Suedi, qui a Gallis accepissent pecunias, plus lucri ex pace referrent quam Galli, qui Suedis pecunias dedissent. Dixi autem Chavigniaco a pace iusta ac bona non aversos esse eos, quorum in manu esset res Suedica. Et credibile esse Hispaniae quoque regem in id proniorem fore, ex quo ab Olivare ad alios transiit regis gratia, cuius rei esse indicium, quod tuti itineris diploma, a rege Hispaniae signatum, ad Batavos venisset quale Batavi desiderant, quod Chavigniacus verum esse agnoscebat. Praefectus huius urbis, quem locumtenentem civilem vocant, his diebus per regem demotus est ab ea dignitate, ideo quod acrius quam rex pateretur, intercederet consilio imponendae in domos tricesimae, dicens sex milliones, quos rex expeteret, facile, si rex vellet, se intra sex locupletum domos, metu poenae gravioris, reperturum. Frater regis rursus offensum regis incurrit per improvidos suorum sermones de regimine, si quid regi accideret. Princeps Thomas operam dabit ut Dertonam recuperet. Legatus Gallicus Romam rediit, crediturque controversia papae cum Parmensi ad transactionem ventura. Quod si fiat, poterit papa aliis efficacius commendare pacem, cuius ipse exemplum dederit. Nicaeam quatuor millia Gallorum missa; Uberlingam pedites octingenti, equites quingenti, naves aliquot, et pecuniae ad tuendum Casale. Intra Mottam esuriri dicitur. Reginae matris corpus in aede Sancti Dionysii depositum est. Vendocinensi permissus in Galliam reditus.Ga naar voetnoot12 Permisit papa regi nominare in Catalania episcopos; fratrem autem cardinalis Mazarini fecit Patrem magistrum Sacri Palatii. Hispanorum ex Belgico exercitus intra paucos dies proditurus dicitur. Et dum haec scribo, venit ad me dux Anguianus, princeps Condaei filius, parans se itineri, primum ad spectandum si quid desit in limite; cui eadem dixi quae comiti Chavigniaco dixeram. Promisit se et patrem laboraturos, ut Guebrianus in Germaniam redeat distrahatque a nobis hostium vires. Non desinam rotam hanc impellere simulque Deum precari, excellentissime et illustrissime domine, ut regno tuaeque Sublimitati det omnia prosperrima, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
[Lutetiae,] IV/XIV Martii 1643.
In Catalania ab oppugnatione Miraveti repulsi sunt Hispani. Inter regem Britanniae et parlamentum proponuntur conditiones de indutiis et dimittendis exercitibus. Integrae turmae et centuriae ad regem transfugiunt. Essexius, qui Vindesorae est, in arcem non admittitur. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Clades Guebriani in velitationibus. Socii urgent Gallos bellum in Austriacas provincias ducant. Gallorum Suedis suspecta fides. Singulos belli pertaesos arguit. Nova fratris regii in regem offensa. Italica. Papa episcopos nominandos (in) Catalaunia Galliae permittit. |
|