Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5972. 1642 november 29. Aan A. Hogerbeets.Ga naar voetnoot1Nobilissime vir, Gaudeo manere apud Nobilitatem tuam vestrosque omnes memoriam nostri. Nos vicissim vestri saepe non animo tantum, sed et sermone meminimus. Optamusque vobis omnia quae ab amicis optimis optari possent ac speramus etiam felicem successum in causa illa, quae cum nostra coniuncta est.Ga naar voetnoot2 Amici si qui ibi sunt nostri, tuae causae ut nostrae aderunt. Ego autem ita eventum exspectabo tanquam qui damnum pati possim, existimationem autem et meam et viri optimi patris tui sum defensurus quibus potero modis.Ga naar voetnoot3 Laudo etiam pium affectum tuum pro heu quondam nostro Thuano, quem amavi semper, amatus summe a viro summo eius patre, reveritus semper et patris et avi nomen, ut virorum quibus vix ullos Gallia pares tulit.Ga naar voetnoot4 Vides quae sint in rebus humanis πεϱίοδοι. Experti nos | |
sumus, experientur alii. Solatium unicum in bona conscientia, quam Deus adspicit. Eius clementia tibi tuisque adsit. Sum et ero semper, vir nobilissime, tuae Nobilitati addictissimus et memor eximiarum patris tui virtutum,
| |
Lutetiae, 29 Novembris 1642. | |
Bovenaan de copie te Leeuwarden: A monsieur/monsieur Hogebetz. |
|