Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5971. 1642 november 28. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine,Ga naar voetnoot2 Duo iam menses sunt ex quo Stetino discedens in Orientalem Pomeraniam concessi visendae regionis illius et aliarum rerum caussa. Interea et dum in ultimis provinciae huius oris ago, fama primum et mox certis authoribus ad me perfertur feliciter ad Lipsiam 23 Octobris/2 Novembris campimarschallum Torstensonium contra archiducem Leopoldum et Piccolominaeum pugnasse.Ga naar voetnoot3 Tandem, quoque ipse campimarschallus propriis suis literis rei gestae circumstantias mihi exposuit.Ga naar voetnoot4 Dubitare equidem coepi an ad Magnificentiam vestram de hac re, utpote quae illi iamdudum innotescere potuisset, perscriberem. Quia tamen ingrata non solet esse optimae rei commoda iteratio, momenta tantum narrationis quam brevissime attingere volui repetito primum eius initio. Post Glogoviam liberatam potissima Torstensonii cura fuit hostem retroeuntem antevertere et hybernis intercludere. In transitu omnia parabantur securae rerum omnium communicationi. Hinc Hinsendorpium infestum hactenus nostris solo aequatum, Buntzlovia pertinax in sui defensionem in cineres est redacta et Levenbergum vi et armata manu occupatum.Ga naar voetnoot5 Hostis toto paene itinere nostros comitatus non velitationibus ullis neque Zittaviae, quam Torstensonius in hostis conspectu impugnavit, oppugnatione ad proelium elici potuit; montibus et munimentis aliis situ vel arte factis se continuit, certus nihil virium suarum posse deteri, quando Bohemiae claustris defenderetur et exinde necessaria omnia suppeterent. Torstensonius vero cum cerneret hostem quotidie crescere, sibi vero omnia arctiora fieri neque militi, commeatu et pabulationibus hinc inde intercluso, solam Zittaviam necessaria | |
omnia suffecturam, consilium cepit eundi in Misniam, ut istic vel locum aliquem rebus quae imminere videbantur aptum electori Saxoniae praeriperet, aut si hostis sui copiam faceret, accersito ad se KoningzmarkioGa naar voetnoot6 par illi esse posset. Successit res ex animi sententia, nam motis inde 7/17 Octobris castris, 14/24 Torgoviam cum integro exercitu venit ibique sine ulla mora, cedentibus praeter solitum aquis, 15/25 Octobris exercitum partim natando, partim pontonibus, traiecit.Ga naar voetnoot7 Cumque ibi solitudo esset neque facultas ulla sustentandi ad dies aliquot, ne dum in hyberna ducendi tantas copias iam inter tot exantlatos labores et itinera quietis et stipendii indigas, de Lipsia obsidenda cogitare coepit, ratus aut se urbe nunc iusto praesidio destituta potiturum aut hostem eius conservandae caussa ad certamen tractum iri. Koningzmarkio ergo id negotii datum ut omnes Lipsenses aditus praeoccuparet, ipse vero Torstensonius cum integris copiis secutus, peditatu et tormentis L urbem circumdedit. Posita mox castra, cumulati aggeres tormentarii, tormenta undique locata aliaque speciem oppugnationis praebitura. Uno potissimum loco ingentem moenium ruinam tormentaGa naar voetnoot8 fecerant. Sed quia e longinquo non cernebatur quae vallis, fossarum et ruinae illius conditio esset, ideo selecti sunt ex singulis legionibus milites qui in murosGa naar voetnoot9 evaderent et cuncta scrutarentur.Ga naar voetnoot10 Imperatum quoque iisdem fuit scalas secum ferre easque certis locis relinquere usui eorum qui agminibus integris sequerentur si modo id imperator consultum iudicaret. Verum exploratores obliti scalarum et alias segniter iussa exequentes impedimento et sibi et insequentibus fuere quominus id quod a campimarschallo mandatum erat effectui daretur. Receptui ergo consultum est et in adductos nostros reditum, desideratis duobus Ribbingiis, altero sub praetorianis Torstensonii vigilum praefecto, altero centurione, et cum iis LX admodum gregariis.Ga naar voetnoot11 Occupato hisce Torstensonio nunciatur caesarianos ad Misniam transiisse Albim et comitem Bucheimium cum laevo caesariani exercitus cornu et Ungarorum Croatarumque manu antecedere Lipsiamque recta tendere.Ga naar voetnoot12 Quare ipse expeditissimis equitum copiis stipatus noctu castris egressus est ut vel Bucheimium longius progressum invaderet aut hostis vires et animum certius specularetur. Paululum progrediens deprehendit integras caesaris copias inter oppida Grimmen et WurtzenGa naar voetnoot13 subsistere iterque earum versus Lipsiam dirigi. Reversus ergo in castra rerum ad proelium spectandarum sategit. Sequenti die, quae erat 22 Octobris,Ga naar voetnoot14 in conspectu urbis uterque exercitus comparuit. Incertum adhuc erat an hostis acie certare paratus venisset ideoque Torstensonius pugnandi cupidus metum simulans ad milliare circiter ultra amnemGa naar voetnoot15 quendam se recepit, reapse tamen, ut Lipsiam, quam tum a tergo et hostem a fronte habuit, in hoc discrimine non minus quam hostilem aciem ante se statueret. Hostis veram fugam arbitratus inclinata sinistra sua ala fugientium tergis propius inhaerere conatus est, neque tamen illa die nostros assequi valuit. XXIII die Octobris provecto iam caesaris exercitui ultra amnem et in campum, fatalem | |
antehac caesari et Tilliana potissimum clade insignem,Ga naar voetnoot16 prima luce se quoque ostendit Torstensonius acie disposita et omnibus ad pugnam praeparatus. In dextro nostri exercitus cornu praefuere Vittenbergius et illi succenturiatus Stalhanschius, in sinistro Koningzmarkius et Schlangius.Ga naar voetnoot17 Nostris tessera erat ‘Auxiliare Domine Jesu’, hosti vero ‘Maria’. Hoc ordine et summi illius moderatoris auspicio fretus suos in hostem eduxit, laetabundus tandem venisse illam horam, qua caussae iustissimae et animis suorum innixus vires cum hoste experiri posset. E[x]stimulata ergo alacritate militum primum sacra concione - erat enim dies Dominica - , deinde oratione cuique aptata primus tormentorum suorum explosione pugnae initium fecit. Neque caesariani diu sunt cunctati, sed serio rem agi deprehendentes paria nostris fecerant pugnatumque diu paribus utrinque animis et robore. Tandem tamen cum laevo hostis cornu, quod Vittenbergius ante est adortus quam cuncta ibi ad proelium essent ordinata, languescere et mascule incumbentibus cedere incipit planeque inde dissipatum. Verum in sinistra nostra ala militantium dispar fuit fortuna. In initio conflictus cecidit Schlangius, quae forte res animum pugnandi militi ademit, adeo quidem ut maximam partem ala illa retrocederet. In quo articulo Torstensonius labantes restituit et redintegrato illo cornu hostem iterum repellere incipit, cum Vittenbergius victor sinistrae hostilis alae etiam dextram a tergo invadit eamque pari modo et peditatum omnem in fugam compellit.Ga naar voetnoot18 Quantis vero animis, quoque ardore ibi certatum sit, vel exinde iudicare licet, quod nulla utrinque centuriarum, nedum legionum fuerit quae non manus cum hoste suo conseruerit. Peditum caesarianorum virtus hoc proelio ante omnes enituit. Integras tres horas vir viro, armis arma conserta sunt neque statione sua prius excedebant quam ab equitatu destituerentur. Tum demum in propinquam sylvam se receperunt; eam quoque impediti continuis tormentorum ictibus deserere et in planiciem procedere coacti ab equitatu nostro circumveniebantur. Videre licuit integras legiones, ordine quem in acie tenuerant, positis armis et traditis signis ad nostros quasi commilitones et contubernales suos concedere. Equitatus noster fugientes ad tria milliaria versus Dresdam, Vittenbergam et Grimmen insecutus est eorumque partem cepit, partem cecidit aut longe disiecit. In hoc proelio nostrae ditionis fiebant omnes sarcinarum, machinarum aliarumque rerum eo spectantium currus, integer quoque peditatus, exceptis forte paucis officialibus qui fuga elapsi sunt. Qui vero utrinque vel capti vel desiderati sint, index hic additus ostendit.Ga naar voetnoot19 Nobis equidem magno constitit haec victoria ob egregios illos viros quos haec pugna absumsit.Ga naar voetnoot20 Verum quia mors eorum pensata est facinore in publicum utili et illis aeternum honorifico, ferendum est quod mutari nequit. Neque dubito quin haec clades caesari et altera Castillianis in Catalonia nuper illata,Ga naar voetnoot21 ceu cunei efficacissimi, pacis tractatus impellere valeant. Quid inde fiet, et an ratihabitio caesaris | |
sine fuco aliquo et aequivocatione Hamburgi prodire possit ad calendas DecembrisGa naar voetnoot22 iam intenti expectamus. Deus pacis author et stator, cui haec victoria unice accepta referenda est, praesit exercitui tractatibusque ut quod pacis caussa geritur bellum tandem aliquando sacrae regiae Maiestati propositum et tot christianorum lachrymis desideratum finem consequatur. Quibus Magnificentiam vestram caelesti protectioni studiosissime commendo. Dabantur in Driesen, Neomarchiae castro, 18/28 Novembris 1642.Ga naar voetnoot23 | |
In dorso: Drisen, die 18 Novembris anno 1642. Ad dominum Hugonem Grotium. Mut[atis] m[utan]dis ad dominum Marinum. Johannes Oxenstiern. |
|