Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5957. 1642 november 15. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime ac illustrissime domine, Rex est ad Sancti Germani,Ga naar voetnoot2 non tam bene valens quam optamus omnes, cardinalis in hac urbe, per res prosperas valens rectius. Sporchius, quantum hic audimus, derelicto Mainungae obsidio baroni Soiae se iungit et ambo eunt ad archiducem Leopoldum. Hazfeldius autem et Walius in Franconiam relicto ad infera Rheni Waertio.Ga naar voetnoot3 It eodem ex Wurtenbergico Mercius. Dux Carolus in Palatinatu est ad Mosellam nec longe ab eo Gillo Hasius. Hohentvilae praefectus Widerholtius caesarianos quosdam apud Cellam cecidit et arces cepit quasdam. Leganesius dicitur ob bellicarum rerum peritiam ire adversus Portugallos. Taraconae autem marchio esse apud Leridam, nec longe esse Hispanorum rex. Tortonae arx mille ducentis bonis militibus tenetur et, quantum ex Italis intelligi potest, non magna est spes Gallis eius urbis potiendae, quanquam oppidum tenent. Si posset ea arx ab illis obtineri, difficiles sane fierent transitus inter Neapolim et Mediolanum. Papa tum apud Helvetios, tum alibi colligit militem. Cardinalis Antonius cum XII militum millibus agros tenet. Rhaeti dissident, ut solent. Motta in Lotharingia non obsidetur quidem a Gallis, sed clauduntur eius aditus et exitus. Davausius nondum comparet. Princeps Condaeus et filius eius, dux Anguianus, in Burgundiam abiere, incertumGa naar voetnoot4 an quod cum cardinali Riceliaco minus bene illis conveniat, ut quidam putant, an quod id simuletur ad explorandos aliorum animos. Fama est datum iri curatores fratri regio tanquam qui idoneus non sit suis rebus regendis, ut eo minus credatur idoneus, si | |
quid regi eveniat, regni rebus.Ga naar voetnoot5 Reditus regis dicuntur anno qui advenit XX millionibus maiores futuri quam antehac, quae ego difficile obtentu esse arbitror adeo onerata plebe in oppidis et agris. De Angliae rebus varii sermones, sed ferme regi magis adversi. Haec sunt quae gelascente anno habemus, nec multa nec magna, si quod commune est Europae spectamus. Deus, excellentissime domine, res christiani orbis per Sublimitatis tuae et aliorum consilia ad salutem gubernet, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, V/XV Novembris 1642.
De regis Angliae rebus venit fama prosperior. Hispani adversus excursus ex Sedano Rembemontum et Arbemontum muniunt. Rex autem Hispaniae remis addictos liberat, ut eis in Catalania utatur. Serio in Italia de pace inter papam et Parmensem agitur. Huius exercitus manet Aquapendente. Papa duos habet exercitus, alterum sub cardinali Antonio bis mille equitum, peditum ad XV millia, alterum apud urbem Castrum, bis mille ibidem equitum, peditum X millia. Veneti, Ethruscus, Mutinensis suos milites intra suos fines tenent. MilleraeumGa naar voetnoot6 et Breszaeum patremGa naar voetnoot7 duces et pares Franciae futuros fama est. De Lotharingia editi hic sunt libri qui eam regi Galliae vindicant ius petentes a Caroli Magni temporibus.Ga naar voetnoot8 Aula haec manet plena suspicionum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Germanica. Hispanica. Italica. Condaei et Anguiani absentia. Curatores fratri regis admovendi; quo concilio. Regis reditus aucti. Varia nova. Iudicium de aula Gallica. |
|