Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5897. 1642 september 27. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Non oblitus fui ullo die tabellariorum ad te scribere.Ga naar voetnoot2 Itaque spero iam literas meas receperis. Chartas de meo iure in Rotterodamenses gaudeo prodiisse.Ga naar voetnoot3 De insignibus Galliae et de praefatione aliter statuissem, si propior fuissem aut prius scissem. Nunc cum facta sint illa publici iuris, nihil amplius quod dicam habeo, nisi optare me ut in rebus meis districte valeant mea iussa. Portugallicum legatum gaudeo expertum proniora plebis studia. Tantum interest inter commota et tranquilla tempora.Ga naar voetnoot4 Vidi literas editas papae ad regem hunc, tunc principem Walliae, et regis ad papam. Pridem in Gallia intellexi rem esse veram, neque literae regis modum in reverentia erga papam excedunt.Ga naar voetnoot5 Titulus Sanctitatis omnibus episcopis solebat dari. Miror Ordines Hollandiae, quorum alioqui iura defendere soleo, in re federis abire a Conventu Federatorum et exemplum dare regibus, quam nihil certi habeant inita cum talibus federa quorum vis saepe pendet a tribunitiis ventis.Ga naar voetnoot6 | |
De rebus Gotthicis ea habeo quae non facile reperiat cum omnibus suis Graswinckelius.Ga naar voetnoot7 Ego σπεύσω μέν, ἀλλὰ βϱαδέωςGa naar voetnoot8 multas ob causas. Perpiniano capto Rosas obsidere voluere Galli.Ga naar voetnoot9 Sed intervenit frater Ethrusci ducis, qui classem Hispanicam ad illas oras auxit XXV navibus. In Italia videtur fore ut Trinum aut Chivasium obsideatur. Mediolani bona omnia Sabaudorum et Pedemontanorum tanquam hostilia confiscata sunt. Wildensteini arxGa naar voetnoot10 in Suevis ab hostibus recepta est. Granseius equites quosdam hostiles cecidit. Nihil agunt Harcurtius et Melos. Gratianopoli novus erectus est consessus iudicum qui cognoscat de iis qui Cinqmartio favisse putantur. De Sedano quid futurum sit, incertum est. Profecti eo Mazarinus, Butellerius [sic ], comes Russius, ducis affinis, et Stradius laboraturi, ut ducis voluntas valeat. Sed dicitur Briquemausius excusare se eo, quod captivo principi pareri non debeat, eo forte hac in re animosior quod praefectura illa iam a rege data sit alteri, Fabrio nomine. Cinqmarcii et Thuani tempore opus est, ut haec vulnera ex animo recidant. Officia mea defer optimae matri et coniugi tuae, saluta et liberos et amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 27 Septembris 1642.
Libros a Rotomago accepiGa naar voetnoot11. Chartarum pro me editarum exempla danda erunt omnibus decurionibus et scabinis Rotterodami.Ga naar voetnoot12 Cogitemus an ex usu nostro sit actionem contra civitatem instituere apud scabinos. Nam et citius res iudicabitur, et parum decorum erit decurionibus popularium suorum iudicata contemnere. |
|