Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5866. 1642 september 3. Van J.P. de la Gardie.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine legate, amice colende, De adventu filii meiGa naar voetnoot2 in Galliam, et in primis Parisiis, novissimae Magnificentiae tuae literae me fecerunt certiorem, quae non vulgare humanitatis erga illum prodidere documentum, dum de qualitatibus eius et studiorum profectu extra adulationem pro illo loquerentur. De | |
quibus mihi vere gratulor, spem inde concipiens fore ut tandem in virum evadat patriae utilem. Et posteaquam regem christianissimum Lutetiam rediisse comperi,Ga naar voetnoot3 mihi placuit ut filium meum d'Angiers, ubi aliquod tempus iam commoratus est, literis meis eo revocarem, necessariumque duxi, ut priusquam de suscipienda ulteriori in Italiam peregrinatione cogitaret, regi suaeque Eminentiae se sisteret, se suaque servitia illis offerendo. Ad quos itaque ut aditum non tantum aperire filio meo Magnificentia tua non gravetur, amice rogo, verum etiam uti hactenus, ita et de caetero quoties dabitur occasio in filii mei emolumentum et omnium virtutum profectum benevolentia sua et consilio ipsi non desit, pet(o). Hoc pacto et me et filium meum sibi devinciet, qui rursus in remunerando hoc beneficio quotidie allaborabo, ut sentiat quam sim, Magnificentiae tuae ad quaevis benevolentiae officia paratus amicus,
| |
Dabantur Stockholmiae, die 24 Augusti anno 1642.
Cum praesentium lator, experientissimus Jacobus le Blanc, medicinae doctor, mihi pro archiatro fideliter aliquot annos inservieritGa naar voetnoot4 et iam abitum in Galliam maturaverit, itaque Magnificentiae tuae illum de meliori nota commendatum volo, quem omni favore et benevolentia prosequi non molestum ducat: hanc ego promptitudinem debito modo agnoscam. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Nov. |